scriptum est peccata patrum ad filios non pertinere, sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de uite. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Scitis catholica quid sit et quid sit praecisum a uite. si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice; antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne. ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide, non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere, quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite. sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice? uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite. dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere. numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede et in ordine illo patrum quis cui successit uidete: ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.. 217 cf. Deut. 24, 16 218 cf. Ioh. 15, 4 .231 cf. Matth. 16, 18 210 et om. cp, del. x 211 iis v habent 4> quod 2 darent 2<1»X 213 quia] quod v peccauerunt 2o 214 baptzant X istos] illos 9 rebaptizare X 215 quia] qui À ml 217 non om . 2 218 de] ab 2 219 om . X gaudetis-iudicate om . A de-iudicate om . 225 ipsam idem quod eandem sacramentum À ml cp de uite praecisum est 2X 230 cui quis £ <1>X uidere X 232 om . X gaudetisiudicate om . de-iudicate om . A Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide, quales illos sanctos uiros omnes solemus audire, et si tibi dicat: \'frater, quid me uis rebaptizare? quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide. si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende: uultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde. si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse, et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide. si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse, quem maculant tot peccata, quae committunt uestri occulte. si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante*. — et tamen christianum talem audes ), 240 te om. CPXfJ 242 in mg. exhibet X ml 244 tu addidi 245 om. X gaudetis-indicate om . 256 nec] haec X Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite. quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare. quid si ipsa mater ecclesia uos alloquatur cum pace et dicat: \'o filii mei, quid querimini de matre? quare me deseruistis, iam uolo a uobis audire. accusatis fratres uestros et ego laceror ualde. quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore. multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore; uos uero nullus coegit sic contra me rebellare. dicitis mecum uos esse, sed falsum uidetis esse: ego catholica dicor et uos de Donati parte. iussit me apostolus pro regibus mundi orare; uos inuidetis, quod reges iam sunt in christiana fide. si filii estis, quid inuidetis, quia auditae sunt preces meae? quando enim dona miserunt, noluistis acceptare et obliti estis prophetas, qui illud praedixerunt ante, quod gentium reges magni missuri essent dona ecclesiae. quae dona cum respuistis, ostendistis uos non esse et Macarium coegistis suum dolorem uindicare. sed ego quid uobis feci, uestra mater in toto orbe? expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre; fero illos, donec sanentur aut separentur in fine. uos me quare dimisistis et crucior de uestra morte? si multum malos odistis, quales habetis uidete. si et uos toleratis malos, quare non in unitate, ubi nemo rebaptizat nec altare est contra altare? 270 cf. I Tim. 2, 1-2 275 cf. Ps. 71, 10 276 sq.] cf. Optat. III 3 sqq. 258 om . X gaudetiB-iudicate om . de-iudicate om . A 261 mater] nunc v 264 laceor QmlXml 272 sunt om . !<& 273 dona om . 4» remiserunt 24>Xcpx 275 magna X 276 ostenditis Àml 277 macharium A24>X uindicare dolorem 2 278 feci uobis 2 uestra om . 2 279 et cogor S<1> 281 demisistis A 283 malos toleratis 2 284 est om. AXoyv malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede, quia, quod debetis pro Christo, pro Donato uultis ferre\'. cantauimus uobis, fratres, pacem, si uultis audire. uenturus est iudex noster: nos damus, exigit ille.