<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa072.opp-lat1"><div n="1" subtype="poem" type="textpart"><l n="145">uel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate.  </l><l n="146">non dico istum nil peccasse, sed uestros peiores esse.  </l><l n="147">quis enim praecepit illis per Africam sic saeuire?  </l><l n="148">non Christus, non imperator haec probatur permisisse,  </l><l n="149">fustes et ignes priuatos et insaniam sine lege.  </l><l n="150">quia scriptum est: reconde gladium, scelus non putant in fuste,  </l><l n="151">non ut homo moriatur, sed ut conquassetur ualde  </l><l n="152">et postea moriatur inde, iam cruciatus languore.  </l><l n="153">sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.  </l><l n="154">fustes Israheles uocant, quod dixerunt cum honore,  </l><l n="155">ut plus uastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde.  </l><milestone unit="para"/><l n="156">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="157"><milestone unit="para"/>Nolite nobis iam, fratres, tempus Macarii imputare.  </l><l n="158">si crudeles erant illi, et nobis displicent ualde;  </l><l n="159">si autem falsa de illis dicunt, deus potest iudicare.  </l><l n="160">nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.  </l><l n="161">si qui sunt mali in ecclesia, nil nobis possunt nocere.  </l><l n="162">si non possunt nobiscum esse, excludantur salua pace. </l><note type="footnote"> 150 Matth. 26, 52 </note><note type="footnote"> 141 tonderent &lt;1» tundunt X cotidie tunderent <hi rend="italic">(sed tr. ml)</hi> m cot. <lb/>
            tidie X 142 isti, uestri <hi rend="italic">v</hi> 143 de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A&lt;P 144 excesseIit <lb/>
            cp macharius A24&gt;X <hi rend="italic">146 nil y nib(ch)il cet. v</hi> uestro 2 <lb/>
            esse <hi rend="italic">om</hi>. cp, <hi rend="italic">in mg. ml add</hi>. X 147 praecipit 9 148 probatur <lb/>
            hoc <hi rend="italic">v</hi> permississe <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> permisse <hi rend="italic">Xml</hi> 151 sed ut-(152) inde in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. ml</hi> cp 154 israhelis vX 156 <hi rend="italic">om</hi>. )..X qui-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A de— <lb/>
            iudicate <hi rend="italic">om...</hi>. 157 macharii AeaX 158 illi erant A 159 autem] <lb/>
            enim 2 160 amemus <hi rend="italic">ex</hi> amamus <hi rend="italic">yml</hi> pacem] potestatem <hi rend="italic">mss</hi>. <lb/>
            161 sunt <hi rend="italic">om</hi>. A mali sunt <hi rend="italic">v</hi> nihil <hi rend="italic">codd</hi>. </note><lb/><pb n="10"/><l n="163">si non poterunt excludi, excludantur uel de corde.  </l><l n="164">dixit Ezechiel sanctus quosdam consignatos esse,  </l><l n="165">qui gemunt peccata fratrum et non se separant inde.  </l><l n="166">sic nos propter malos fratres non separemur a matre,  </l><l n="167">quod tunc impii fecerunt extra leuantes altare,  </l><l n="168">ut peiores nunc haberent quam quos se fingunt fugisse.  </l><milestone unit="para"/><l n="169">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="170"><milestone unit="para"/>Omnis qui scripturas legit nouit quod uolo aperire.  </l><l n="171">Iohannes Baptista dixit tunc ad Iudaeos aperte,  </l><l n="172">quod illos tamquam aream suam posset Christus uentilare.  </l><l n="173">misit in messem operarios discipulos praedicare,  </l><l n="174">per quos area collecta est et uentilata de cruce.  </l><l n="175">tunc iusti tamquam frumentum ecclesias implerunt caste  </l><l n="176">uendentes quae possidebant et mundo dicentes uale.  </l><l n="177">illi tamquam semen erant, quod toto dispersum est orbe,  </l><l n="178">ut alia surgeret messis, quae uentilanda est in fine.  </l><l n="179">haec crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique;  </l><l n="180">huius palea sunt iniusti, qui non sunt in unitate.  </l><l n="181">ex quibus si erat Macarius, nos quid uis rebaptizare?  </l><milestone unit="para"/><l n="182">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="183"><milestone unit="para"/>Pone in corde areas duas, ut possis quod dico uidere.  </l><l n="184">certe et priores habebant sanctos, sicut ostendunt scripturae. </l><note type="footnote"> 164 cf. Ezech. 9, 4 172 cf. Matth. 3, 12 173 cf. Mattb. 9, 38 <lb/>
            177 cf. Matth. 13, 24^30. 37—43 </note><note type="footnote"> 168 quos] quod <hi rend="italic">A), m1 fX</hi> fuisse <hi rend="italic">A). ml 1x</hi> 169 <hi rend="italic">om</hi>. X de-iudicate <lb/>
            <hi rend="italic">(hn</hi>. A\'&amp; 172 arcam). Christus, pogset v 173 <hi rend="italic">missitXml</hi> 175 ecdesias <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ecclesiam A implerunt <hi rend="italic">Du Mfril</hi> impleuerunt <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            176 possederunt }:fĮ) 177 dispersum toto <hi rend="italic">(tr. ml)</hi> f 181 si] sic fX <lb/>
            macharius A1:«Ił)\' 182 <hi rend="italic">om</hi>. X de-indicate <hi rend="italic">om</hi>. AO 183 uidere] in corde <lb/>
            uidere <hi rend="italic">codd. et mss</hi>. 184 sicut <hi rend="italic">in mg. x rnl</hi> </note><lb/><pb n="11"/><l n="185">185 nam et septem milia uirorum deus se dixit reliquisse,  </l><l n="186">et sacerdotes et reges multi iusti sunt in lege.  </l><l n="187">ibi habes tantos prophetas, habes multos et de plebe.  </l><l n="188">dic mihi quis tunc iustorum separauit sibi altare.  </l><l n="189">multa scelera admittebat iniquus populus ille,  </l><l n="190">idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae  </l><l n="191">et nemo tamen iustorum recessit ab unitate.  </l><l n="192">iusti iniustos sufferebant uenturo uentilatore,  </l><l n="193">uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde,  </l><l n="194">dicebant in illos tanta et unum habebant altare.  </l><milestone unit="para"/><l n="195">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="196"><milestone unit="para"/>Quid uobis ad haec uidetur? secunda messis ecclesiae,  </l><l n="197">quae per totum orbem crescit, plura debet sustinere:  </l><l n="198">habet [et]iam domini exemplum et in Iuda traditore.  </l><l n="199">hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.  </l><l n="200">malus seruus praedicabat, sed Christus erat in fide,  </l><l n="201">quia qui iudici credebant non curabant de praecone.  </l><l n="202">quando dedit sanctam cenam, nec tunc illum exclusit inde,  </l><l n="203">et posset per illum tradi, etiam si inde exisset ante.  </l><l n="204">sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare,  </l><l n="205">ut, cum non possunt excludi, solo separemur corde.  </l><milestone unit="para"/><l n="206">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="207"><milestone unit="para"/>Rogo, respondete nobis, quid uultis rebaptizare.  </l><l n="208">lapsos sacerdotes uestros pellitis a communione </l><note type="footnote"> 185 cf. ni Reg. 19, 18. Rom. 11, 4 198 cf. Matth. 10, 4 <lb/>
            202 cf. Matth. 26, 25. </note><note type="footnote"> 186 multo Afx 188 separauerit tpy separabit <hi rend="italic">v</hi> 193 in corde £ &lt;I&gt;X <lb/>
            195 <hi rend="italic">om</hi>. X qui-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A gaodetis-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. q. 196-205] <hi rend="italic">duo<lb/>
             uersus interciderunt</hi> 196 uobis <hi rend="italic">om. IN&gt;</hi> 198 iam <hi rend="italic">scripsi</hi> etiam <hi rend="italic">codd</hi>. <lb/>
            enim <hi rend="italic">v</hi> domini <hi rend="italic">om. 2</hi> 199 fererebat <hi rend="italic">À. ml</hi> 201 credebat <hi rend="italic">et</hi> curabat <lb/>
            24&gt;X 202 et quando S4&gt; sacram 2tl&gt; conam AE 203 et] <lb/>
            ut <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> inde <hi rend="italic">om. v</hi> 205 cum <hi rend="italic">Du Meril</hi> quando <hi rend="italic">codd. v</hi> separentur <lb/>
            <hi rend="italic">edd</hi>. 206 <hi rend="italic">om</hi>. À. qui-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A gaudetis-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. cI&gt; </note><lb/><pb n="12"/><l n="209">et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare  </l><l n="210">et quoscumque baptizarunt uobis communicant hodie.  </l><l n="211">quid ab eis acceperunt, si non habebant quid dare?  </l><l n="212">legite quomodo adulteri puniantur in sancta lege;  </l><l n="213">non enim dicere possunt, quia peccarunt a timore.  </l><l n="214">si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.  </l><l n="215">quid calumniamini nobis, quia sumus in unitate,  </l><l n="216">qui nondum eramus nati in illa persecutione?.  </l></div></div></body></text></TEI>