Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Abundantia peccatorum solet fratres conturbare. propter hoc dominus noster uoluit nos praemonere comparans regnum caelorum reticulo misso in mare congreganti multos pisces omne genus hinc et inde. quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare, bonos in uasa miserunt, reliquos malos in mare. quisquis nouit euangelium, recognoscat cum timore. uidet reticulum ecclesiam, uidet hoc saeculum mare; genus autem mixtum piscis iustus est cum peccatore; saeculi finis est litus: tunc est tempus separare; qui modo retia ruperunt, multum dilexerunt mare; uasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt peruenire. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Bonus auditor fortasse quaerit, qui ruperint rete. homines multum superbi, qui iustos se dicunt esse. sic fecerunt (et) scissuram et altare contra altare. diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione et crimen quod commiserunt in alios uolunt transferre. ipsi tradiderunt libros et nos audent accusare, 4 cf. Matth. 13, 47-48 9 cf. Matth. 13, 49-50 PSALMUS-DONATI August. Retract. I 18 (20); de codicum praescriptionibus cf. Praefatio 5 congreganti Matth. 13, 47 et Post gesta 10, 13 init . congregauit codd . 6 ceparare Ip 11 finis scii 11. 12 qui modo] quando v mare dilexerunt 11«1»1 13 possunt] add . mali mss . 14 gaudetis-iudicate om . X, qui deinceps tantum omnes qui gaudetis aut omnes-pace exhibent de-iudicate om . A modo-iudicate om . 1 15 ruperit S3» ruperunt