<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris <lb/>
            non inpinguet caput meum. <lb n="10"/>
            
</p><p>Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes <lb/>
            non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, <lb/>
            cum scriptum sit: nullus est hominum qui non <lb/>
            peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. <lb/>
            sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit<lb n="15"/>
            me; oleum autem peccatoris non unguat caput <lb/>
            meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, <lb/>
            sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam <lb/>
            uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est <lb/>
            adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super <lb n="20"/>
            oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente <lb/>
            Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu <lb/>
            sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, <lb/>
            ne deum incipias asserere peccatorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>