Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, cum scriptum sit: nullus est hominum qui non peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non unguat caput meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne deum incipias asserere peccatorem.