<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus <lb/>
            deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina <lb/>
            uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a <lb/>
            magistro discipulus. 
</p><p>Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius <lb n="10"/>
            flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem <lb/>
            rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, <lb/>
            quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, <lb/>
            quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas <lb/>
            unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam <lb n="15"/>
            ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores <lb/>
            uos esse monstratis. 
</p></div></div></body></text></TEI>