Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a magistro discipulus. Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores uos esse monstratis.