Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata 2 Ios. 2, 19 6 Cant. 4, 12-13 13 Gen. 2, 14 15 II Cor. 2, 16 17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 1 ipsa non est] ipsa est non est a 2 pr . est om. v alt . est om. m 3 fores domus tuae uv 4 VIII mg. as adigit uml Hinc hinc m baptisma uv 5 confirmatur smmlu deo] ideo u 6 probantem a ortus codd . 9 VIIII mg. as legem et sm2s lege mea a legem mea sml lege omnia v aduerte] a. legem s 10 ex paradyso (om . hoc) s horto ex osto a ex hoc horto concluso om. s 11 quae] quo u 12 assirios au donatista a assiriis as 13 inquid u 14 assirios a 15 populo dei s 16 mortem et 17 uitam ev 19 bibet asml sibi om. av 20 proditor iudas 3 22 deleti] dediti u est] et asml baptisma est s 23 alt . et om. v 24 ea] a asml quia et] enim et quia v 26 dam(damp- w)natur s 28 paradiso sml est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est. hic opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat.