<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse <lb/>
            proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per<lb n="5"/>
            Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa <lb/>
            mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus <lb/>
            cum fructu pomorum. 
</p><p>Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter <lb/>
            et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc<lb n="10"/>
            fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra <lb/>
            Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani <lb/>
            illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit <lb/>
            scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam <lb/>
            dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam<lb n="15"/>
            enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero <lb/>
            odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit <lb/>
            sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et <lb/>
            bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non <lb/>
            salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus<lb n="20"/>
            bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi <lb/>
            sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum <lb/>
            est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis <lb/>
            ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, <lb/>
            aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis<lb n="25"/>
            iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis <lb/>
            est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non <lb/>
            perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata

<note type="footnote"> 2 Ios. 2, 19 6 Cant. 4, 12-13 13 Gen. 2, 14 15 II Cor. 2, 16 <lb/>
            17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsa non est] ipsa est non est <hi rend="italic">a</hi> 2 <hi rend="italic">pr</hi>. est <hi rend="italic">om. v alt</hi>. est <hi rend="italic">om. m</hi> <lb/>
            3 fores domus tuae <hi rend="italic">uv</hi> 4 VIII <hi rend="italic">mg. as</hi> adigit <hi rend="italic">uml</hi> Hinc hinc <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            baptisma <hi rend="italic">uv</hi> 5 confirmatur <hi rend="italic">smmlu</hi> deo] ideo <hi rend="italic">u</hi> 6 probantem <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            ortus <hi rend="italic">codd</hi>. 9 VIIII <hi rend="italic">mg. as</hi> legem et <hi rend="italic">sm2s</hi> lege mea <hi rend="italic">a</hi> legem mea <lb/>
            <hi rend="italic">sml</hi> lege omnia <hi rend="italic">v</hi> aduerte] a. legem <hi rend="italic">s</hi> 10 ex paradyso <hi rend="italic">(om</hi>. hoc) <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            horto <hi rend="italic">ex</hi> osto <hi rend="italic">a</hi> ex hoc horto concluso <hi rend="italic">om. s</hi> 11 quae] quo <hi rend="italic">u</hi> <lb/>
            12 assirios <hi rend="italic">au</hi> donatista <hi rend="italic">a</hi> assiriis <hi rend="italic">as</hi> 13 inquid <hi rend="italic">u</hi> 14 assirios <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 15 populo dei <hi rend="italic">s</hi> 16 mortem <hi rend="italic">et</hi> 17 uitam <hi rend="italic">ev</hi> 19 bibet <hi rend="italic">asml</hi> <lb/>
            sibi <hi rend="italic">om. av</hi> 20 proditor iudas <hi rend="italic">3</hi> 22 deleti] dediti <hi rend="italic">u</hi> est] et <lb/>
            <hi rend="italic">asml</hi> baptisma est <hi rend="italic">s</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. v</hi> 24 ea] a <hi rend="italic">asml</hi> quia et] <lb/>
            enim et quia <hi rend="italic">v</hi> 26 dam(damp- w)natur <hi rend="italic">s</hi> 28 paradiso <hi rend="italic">sml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="295"/>
            est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia <lb/>
            numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus <lb/>
            est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est. hic <lb/>
            opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime <lb/>
            uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus <lb/>
            deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina <lb/>
            uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a <lb/>
            magistro discipulus. 
</p><p>Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius <lb n="10"/>
            flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem <lb/>
            rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, <lb/>
            quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, <lb/>
            quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas <lb/>
            unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam <lb n="15"/>
            ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores <lb/>
            uos esse monstratis. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione <lb/>
            coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus <lb/>
            sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus <lb n="20"/>
            iusti. 
</p><p>Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem <lb/>
            uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram <lb/>
            hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod <lb/>
            altum est hominibus abominabile est apud deum. si <lb n="25"/>
            iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. <lb/>
            ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, <lb/>
            ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis <lb/>
            scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud <lb/>
             te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen.

<note type="footnote"> 6 Eph. 4, 5 16 cf. Gal. 2, 18 20 Prou. 10, 11 23 Luc. 16, 15 <lb/>
            29 Ps. 35, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 paradi s putandus <hi rend="italic">(ut coni. Morelius) codd</hi>. potandus <hi rend="italic">v</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> exorsus <hi rend="italic">m</hi> 4 ne <hi rend="italic">v, om. codd</hi>. 5 in ipsa] in eternum in <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">s</hi> 7 doctrina diuina <hi rend="italic">v</hi> 10 Cath responfl <hi rend="italic">hoc loco mm2, ante</hi> <lb/>
            da mihi <hi rend="italic">(lin. 11) v, om. asmmlu</hi> 11 flagitiis <hi rend="italic">a</hi> post (t 8. <hi rend="italic">I. ml) a</hi> <lb/>
            16 sicut dixit] dixit <hi rend="italic">asml</hi> sicut dixit apostolus <hi rend="italic">mm2</hi> iterum <hi rend="italic">(sic!) v</hi> redificatis <lb/>
            <hi rend="italic">as</hi> 18 XI <hi rend="italic">mg. as</hi> cum] cur <hi rend="italic">mm2</hi> reis <hi rend="italic">v</hi> res <hi rend="italic">asml</hi> est <hi rend="italic">(del. s)<lb/>
             sm2z</hi> 20 dispensatum <hi rend="italic">mm2</hi> 22 XII <hi rend="italic">mg. as</hi> 23 uos estis qui <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 dominus <hi rend="italic">uv</hi> nostra <hi rend="italic">a</hi> 25 aput <hi rend="italic">II</hi> 27 ad] a u 28 deo <hi rend="italic">sm1</hi> <lb/>
            daceatur <hi rend="italic">am1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="296"/>
            non legisti: filius malus superbos oculos habet, filius <lb/>
            malus ipse se iustum dicit, exitus autem suos non <lb/>
            abluet? nisi (te) ut hominem reum esse cognoueris, nisi te <lb/>
            peccatorem ueraci corde clamaueris, iustificari omnino non poteris, <lb/>
            dicente propheta: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. <lb n="5"/>
            et Iohannes apostolus: si dixerimus quia peccatum non <lb/>
            habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non <lb/>
            est. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris <lb/>
            non inpinguet caput meum. <lb n="10"/>
            
</p><p>Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes <lb/>
            non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, <lb/>
            cum scriptum sit: nullus est hominum qui non <lb/>
            peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. <lb/>
            sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit<lb n="15"/>
            me; oleum autem peccatoris non unguat caput <lb/>
            meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, <lb/>
            sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam <lb/>
            uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est <lb/>
            adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super <lb n="20"/>
            oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente <lb/>
            Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu <lb/>
            sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, <lb/>
            ne deum incipias asserere peccatorem. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Aperta confectio perfidorum isto loco monstratur,<lb n="25"/>
            quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, <lb/>
            cuius sacrificium uelut oleum uoce diuina respuitur. facineros <lb/>
            u s, inquit, qui sacrificatmihi (uitulum) uelut quicanem

<note type="footnote"> 1 Prou. 24, 36. 35 (30, 13. 12) 5 Esai. 43, 26 6 1 Ioh. 1, 8 <lb/>
            9 Ps. 140, 5 13 Eccle. 7, 21 15 Ps. 140, 5 18 Prou. 27, 6 <lb/>
            20 Ps. 54, 22 22 Act. 10, 38 27 Esai. 66, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 se <hi rend="italic">om. a</hi> iustum se <hi rend="italic">s</hi> 3 te v, <hi rend="italic">om. codd., post</hi> esse <hi rend="italic">add. mm2</hi> <lb/>
            peccatorem te <hi rend="italic">m</hi> 5 dic tu <hi rend="italic">om. asml</hi> dic prior <hi rend="italic">v</hi> 9 XIII <hi rend="italic">mg. as</hi> <lb/>
            10 inpiguat <hi rend="italic">a</hi> impinguat s 11 XIIII <hi rend="italic">mg. as</hi> Da] Dic <hi rend="italic">v, cf. p. 295,11</hi> <lb/>
            14 interpres (es <hi rend="italic">in ras. s) su</hi> interpretes <hi rend="italic">av</hi> interpretaris <hi rend="italic">m</hi> malo v <lb/>
            accipere] habere <hi rend="italic">mml</hi> 15 increpauit <hi rend="italic">as</hi> 16 unguat] inpinguet <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            20 adulteratoris <hi rend="italic">sml</hi> 21 dei est <hi rend="italic">s</hi> 22 a <hi rend="italic">om. m</hi> nazareht <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            unixit <hi rend="italic">u</hi> deus deus <hi rend="italic">s</hi> 23 peccatoris dicere <hi rend="italic">s</hi> 25 XV <hi rend="italic">mg. as<lb/>
             fort</hi>. aperte confectio <hi rend="italic">scripsi</hi> confessio <hi rend="italic">codd. v, cf. p. 297, 7. 299, 29. <lb/>
             300, 1</hi> 26 contracta <hi rend="italic">asm</hi> 27 facinorosus <hi rend="italic">ssv</hi> 28 uitulum <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            carnem <hi rend="italic">u</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            occidat, et qui offert similaginem quasi sanguinem <lb/>
            porcinum, et qui offert thus in memoria quasi blasphemus. <lb/>
            </p><p>Catholicus respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis <lb/>
             execretur deus ac despiciat holocausta, si bona non affuerit conscientia. <lb n="5"/>
            aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intellegi, <lb/>
            quomodo apud uos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? <lb/>
            dicis: \'quamdiu mali latent inquinare non possunt, propter <lb/>
            quod scriptum est: quae occulta, mihi, quae manifesta <lb/>
            sunt, uobis\'. si ergo quamdiu mali latent inquinare non <lb n="10"/>
            possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani <lb/>
            habetur incognitum, rebaptizare non times? quis uestrum <lb/>
            aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitia? et si pertulisset <lb/>
            et non probasset, in nullo prorsus obesset iuxta illud: <lb/>
            quae occulta sunt, mihi, quae manifesta sunt, uobis. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>