Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est, aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata 2 Ios. 2, 19 6 Cant. 4, 12-13 13 Gen. 2, 14 15 II Cor. 2, 16 17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 1 ipsa non est] ipsa est non est a 2 pr . est om. v alt . est om. m 3 fores domus tuae uv 4 VIII mg. as adigit uml Hinc hinc m baptisma uv 5 confirmatur smmlu deo] ideo u 6 probantem a ortus codd . 9 VIIII mg. as legem et sm2s lege mea a legem mea sml lege omnia v aduerte] a. legem s 10 ex paradyso (om . hoc) s horto ex osto a ex hoc horto concluso om. s 11 quae] quo u 12 assirios au donatista a assiriis as 13 inquid u 14 assirios a 15 populo dei s 16 mortem et 17 uitam ev 19 bibet asml sibi om. av 20 proditor iudas 3 22 deleti] dediti u est] et asml baptisma est s 23 alt . et om. v 24 ea] a asml quia et] enim et quia v 26 dam(damp- w)natur s 28 paradiso sml est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est. hic opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat. Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a magistro discipulus. Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores uos esse monstratis. Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus iusti. Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod altum est hominibus abominabile est apud deum. si iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. 6 Eph. 4, 5 16 cf. Gal. 2, 18 20 Prou. 10, 11 23 Luc. 16, 15 29 Ps. 35, 10 3 paradi s putandus (ut coni. Morelius) codd . potandus v non addidi exorsus m 4 ne v, om. codd . 5 in ipsa] in eternum in ipsa s 7 doctrina diuina v 10 Cath responfl hoc loco mm2, ante da mihi (lin. 11) v, om. asmmlu 11 flagitiis a post (t 8. I. ml) a 16 sicut dixit] dixit asml sicut dixit apostolus mm2 iterum (sic!) v redificatis as 18 XI mg. as cum] cur mm2 reis v res asml est (del. s) sm2z 20 dispensatum mm2 22 XII mg. as 23 uos estis qui v 24 dominus uv nostra a 25 aput II 27 ad] a u 28 deo sm1 daceatur am1 non legisti: filius malus superbos oculos habet, filius malus ipse se iustum dicit, exitus autem suos non abluet? nisi (te) ut hominem reum esse cognoueris, nisi te peccatorem ueraci corde clamaueris, iustificari omnino non poteris, dicente propheta: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. et Iohannes apostolus: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris, cum scriptum sit: nullus est hominum qui non peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere. sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non unguat caput meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio, sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne deum incipias asserere peccatorem. Donatista dixit: Aperta confectio perfidorum isto loco monstratur, quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, cuius sacrificium uelut oleum uoce diuina respuitur. facineros u s, inquit, qui sacrificatmihi (uitulum) uelut quicanem 1 Prou. 24, 36. 35 (30, 13. 12) 5 Esai. 43, 26 6 1 Ioh. 1, 8 9 Ps. 140, 5 13 Eccle. 7, 21 15 Ps. 140, 5 18 Prou. 27, 6 20 Ps. 54, 22 22 Act. 10, 38 27 Esai. 66, 3 2 se om. a iustum se s 3 te v, om. codd., post esse add. mm2 peccatorem te m 5 dic tu om. asml dic prior v 9 XIII mg. as 10 inpiguat a impinguat s 11 XIIII mg. as Da] Dic v, cf. p. 295,11 14 interpres (es in ras. s) su interpretes av interpretaris m malo v accipere] habere mml 15 increpauit as 16 unguat] inpinguet s 20 adulteratoris sml 21 dei est s 22 a om. m nazareht a unixit u deus deus s 23 peccatoris dicere s 25 XV mg. as fort . aperte confectio scripsi confessio codd. v, cf. p. 297, 7. 299, 29. 300, 1 26 contracta asm 27 facinorosus ssv 28 uitulum addidi carnem u occidat, et qui offert similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui offert thus in memoria quasi blasphemus. Catholicus respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis execretur deus ac despiciat holocausta, si bona non affuerit conscientia. aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intellegi, quomodo apud uos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? dicis: \'quamdiu mali latent inquinare non possunt, propter quod scriptum est: quae occulta, mihi, quae manifesta sunt, uobis\'. si ergo quamdiu mali latent inquinare non possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani habetur incognitum, rebaptizare non times? quis uestrum aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitia? et si pertulisset et non probasset, in nullo prorsus obesset iuxta illud: quae occulta sunt, mihi, quae manifesta sunt, uobis.