<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant <lb/>
            quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae <lb/>
            piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab <lb/>
            initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita <lb n="15"/>
            dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec <lb/>
            apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare! 
</p><p>Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, <lb/>
            sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus. <lb/>
            quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi <lb n="20"/>
            quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic <lb/>
            habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium <lb/>
            earum ad mare (orientale et medium earum ad <lb/>
            mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines <lb/>
            terrae —; aestate et hieme erunt — id est omni tempore <lb n="25"/>
            erunt - ; et erit dominus rex super omnem terram, <lb/>
            hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est <lb/>
            possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni <lb/>
            fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem <lb/>
             tuam et possessionem tuam terminos terrae.

<note type="footnote"> 7 lob. 15, 3—4 8 I Cor. 10, 11 12 Esai. 22, 9 14 Esai. <lb/>
            22, 11 22 Zach. 14, 8-9 29 Ps. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 V <hi rend="italic">mg. as</hi> respondit] 5 <hi rend="italic">m (passim)</hi> hereticus omnis a 2 discordet <lb/>
            <hi rend="italic">s</hi> 3 concordat <hi rend="italic">s</hi> 5 plectatur <hi rend="italic">scripsi</hi> pectatur <hi rend="italic">aml</hi> peccatur <lb/>
            <hi rend="italic">am2sz</hi> petatur <hi rend="italic">v</hi> nectatur <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> 7 quod <hi rend="italic">a</hi> quem <hi rend="italic">sso</hi> 9 correctionem <lb/>
            <hi rend="italic">m</hi> 10 fines <hi rend="italic">om. asml</hi> 12 VI <hi rend="italic">mg. as</hi> ezechihel <hi rend="italic">as</hi> <lb/>
            sicut s dixit <hi rend="italic">uv</hi> uidebant <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> uidebunt <hi rend="italic">codd. v</hi> 13 prures <lb/>
            <hi rend="italic">aml</hi> antiquamne <hi rend="italic">mml</hi> 15 niderent <hi rend="italic">uml</hi> 17 facibus <hi rend="italic">aml</hi> 18 VII <lb/>
            <hi rend="italic">mg. as</hi> aqua <hi rend="italic">asu</hi> 19 uos in partem uos <hi rend="italic">u</hi> 23 orientale-mare <lb/>
            <hi rend="italic">om. codd.; an</hi> primum (rJjv TtpcotYjv) <hi rend="italic">pro</hi> orientale <hi rend="italic">scribendum</hi>? 24 ab <lb/>
            <hi rend="italic">sv</hi> ad <hi rend="italic">aml</hi> a <hi rend="italic">am2s</hi> 28 quae a] qua ea <hi rend="italic">a</hi> 29 dabi <hi rend="italic">aml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="294"/>
            qui in ipsa est, heres ascriptus est, qui in ipsa non est, iam damnatus <lb/>
            est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus <lb/>
            fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit. 
</p></div></div></body></text></TEI>