Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare! Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus. quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium earum ad mare (orientale et medium earum ad mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines terrae —; aestate et hieme erunt — id est omni tempore erunt - ; et erit dominus rex super omnem terram, hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. 7 lob. 15, 3—4 8 I Cor. 10, 11 12 Esai. 22, 9 14 Esai. 22, 11 22 Zach. 14, 8-9 29 Ps. 2, 8 1 V mg. as respondit] 5 m (passim) hereticus omnis a 2 discordet s 3 concordat s 5 plectatur scripsi pectatur aml peccatur am2sz petatur v nectatur Engelbrecht 7 quod a quem sso 9 correctionem m 10 fines om. asml 12 VI mg. as ezechihel as sicut s dixit uv uidebant Engelbrecht uidebunt codd. v 13 prures aml antiquamne mml 15 niderent uml 17 facibus aml 18 VII mg. as aqua asu 19 uos in partem uos u 23 orientale-mare om. codd.; an primum (rJjv TtpcotYjv) pro orientale scribendum ? 24 ab sv ad aml a am2s 28 quae a] qua ea a 29 dabi aml qui in ipsa est, heres ascriptus est, qui in ipsa non est, iam damnatus est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit.