<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter <lb/>
            uindicatur. 
</p><p>Augustinus respondit: Quid ergo? baptisma pro uindicta ponis <lb/>
            et quod ad salutem promittitur a te pro poena tribuitur? si in <lb/>
             baptismo non delicta donas, sed peccata castigas, si in aqua non <lb n="25"/>
            liberas, sed flagellas, piratam esse te aperte demonstras. sed tamen <lb/>
            quid plus peccaui, quid feci? 
</p><p>Fulgentius dixit: Codices tradidisti et idolis immolasti. 
</p><p>Augustinus respondit: Doce. non feci; facta tua mihi subponis. 
</p><p>Fulgentius dixit: Pater tuus fecit. <lb n="30"/>
            
</p><p>Augustinus respondit: Ego patrem nescio nisi deum. scriptum <lb/>
            est enim: nolite uobis uocare patrem super terram; <lb/>
            unus est enim pater uester caelestis.

<note type="footnote"> 6 cf. Matth. 12, 32 14 cf. Breuic. I praef. 32 Matth. 23, 9 </note>

<note type="footnote"> 3 distinguo <hi rend="italic">u</hi> exsuflo <hi rend="italic">a</hi> 7 hoc <hi rend="italic">sm2s</hi> hunc v, <hi rend="italic">om. asml</hi> 8 alter <lb/>
            <hi rend="italic">om. m</hi> habere] <hi rend="italic">add</hi>. non <hi rend="italic">aml</hi> 11 sicut] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">m</hi> 14 tibi <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            ubi <hi rend="italic">asv</hi> 15 obiectunj est <hi rend="italic">v</hi> 16 augusnus s 17 Maximianistas <hi rend="italic">codd. v, <lb/>
            correxi</hi> exsuflas <hi rend="italic">a</hi> 19 erat <hi rend="italic">uml</hi> 20 catholico] <hi rend="italic">add</hi>. tuo <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            implicabilis <hi rend="italic">sml</hi> 22 uindicauitur <hi rend="italic">u</hi> 24 salutem] sulctem <hi rend="italic">aml</hi> 25 set <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            26 te esse <hi rend="italic">sv alt</hi>. sed] et <hi rend="italic">v</hi> 28 codicis <hi rend="italic">a</hi> 29 doce] ego <hi rend="italic">s</hi> 31 nescio <lb/>
            patrem <hi rend="italic">s</hi> 32 uocare uobis <hi rend="italic">m</hi> patrem uocare <hi rend="italic">v</hi> 33 uester] <hi rend="italic">add</hi>. qui <hi rend="italic">u</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> 
<pb n="308"/>
            
</p><p>Fulgentius dixit: Patrem tuum dico Caecilianum. ipse tradidit, <lb/>
            ipse turificauit, ipse omnia mala commisit. 
</p><p>Augustinus respondit: Lege - quis illum accusauit, quis conuicit, <lb/>
            quis coram positum condemnauit. esto, fecit quod non fecit: numquid <lb/>
            filius pro patre damnabor, cum scriptum sit: anima patris<lb n="5"/>
            mea est et anima filii mea est. anima quae peccauerit <lb/>
            sola morietur? 
</p><p>Fulgentius dixit: Tu filius eius non quidem tradidisti, sed <lb/>
            nobis persecutionem fecisti.--
</p><p>Augustinus respondit: Equidem non feci, credo tamen quod<lb n="10"/>
            mei facere potuerunt. quaero causam quare. quid, si merebamini? <lb/>
            non enim malos persequi peccatum est. nam et sanctos et sanctum <lb/>
            sanctorum dominum malos legimus persecutos. daemones namque <lb/>
            persecutionem domini non ferentes clamabant: quid nobis et <lb/>
            tibi, Iesu fili dei? uenisti perdere nos? et Paulus<lb n="15"/>
            Elimam magum ultus est caecitate et blasphemum hominem tradidit <lb/>
            satanae, et Petrus Ananiam et Sapphiram eius uxorem <lb/>
            mendaces occidit et Simonem magum tamdiu persecutus est, donec <lb/>
            morte perimeret. sed et Dauid in persona Christi clamat et <lb/>
            dicit: persequar inimicos meos et conprehendam illos,<lb n="20"/>
            et non conuertar donec deficiant. affligam illos nec <lb/>
            poterunt stare. non igitur omnis qui persecutionem passus <lb/>
            est iustus continuo putandus est, sed qui propter iustitiam passus <lb/>
            est, ille profecto beatus est dicente Petro: quae enim <lb/>
            gloria est, si peccantes colaphizantes suffertis? sed<lb n="25"/>
            si bene facientes patimini et patienter sustinetis, <lb/>
            haec est gratia apud deum. 
</p></div></div></body></text></TEI>