<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione <lb/>
            peccatorum uera aqua baptizo. 
</p><p>Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum <lb n="5"/>
            scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non <lb/>
            posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus. dic et Maximianistae, <lb/>
            aemulo tuo, quod et mihi dixisti: \'quomodo alter habere potest, <lb/>
            si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum, <lb/>
            quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista: <lb n="10"/>
            \'quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris <lb/>
            esse concessum? christianos enim meos et clericos extra <lb/>
            ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione <lb/>
            baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini <lb/>
            gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti. <lb n="15"/>
            
</p><p>Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua <lb/>
            diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas? 
</p><p>Fulgentius dixit: Quia ille meus erat. 
</p><p>Augustinus respondit: Et tu mens eras. cur in schismatico tuo <lb/>
            pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras? <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>