Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione peccatorum uera aqua baptizo. Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus. dic et Maximianistae, aemulo tuo, quod et mihi dixisti: \'quomodo alter habere potest, si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum, quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista: \'quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris esse concessum? christianos enim meos et clericos extra ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti. Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas? Fulgentius dixit: Quia ille meus erat. Augustinus respondit: Et tu mens eras. cur in schismatico tuo pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras?