Fulgentius dixit: Absit ut abire permittam, quoniam deus dixit: compelle omnes introire, ut impleatur domus mea. qui \'omnes\' dixit, nullum exceptauit. Augustinus respondit: Quid ergo facies? Fulgentius dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam. Augustinus respondit: In quo? numquid Christum, qui a patre omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse monstrabis? Fulgentius dixit: Dicam quod in paucis constet. Augustinus respondit: Quid, si et eius paucos habebit? omnes enim in comparatione catholicae paucos habent. Fulgentius dixit: Ostendam quoniam haec est uera, quae persecutionem patitur, non quae facit. Augustinus respondit: Quid, si et eius persecutionem omnino non fecit? Fulgentius dixit: Insinuabo secundum apostolum, quod ecclesia mea rugas et maculas sola non habeat. Augustinus respondit: Continuo probabitur habere. scriptum est enim: nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit uita eius super terram. sed quid pluribus? quolibet 12 Luc. 14, 23 23 cf. Post gesta 16, 20 sqq. 27 cf. Eph. 5, 27 30 Hiob 14, 4-5 2 hostium asmlu 3 helisei sm2s 4 operatus est v percurem codd . 5 fideles tuos s exsuflo a 6 Catholicus respondit om. as 7 exsuflant a 8 tale sa non isto] in isto s 9 uincolo aml 10 permittes scripsi permittis codd. v 12 intrare m 13 excitauit sml excepit sm2v 14 respondit] dixit s 15 illos s ecclesia a mea as certissima a 17 dixit s 18 affricanam as 24 patiturpersecutionem om. s 25 quodsi s 28 maculas et rogas s 29 probabit as ingenio capies et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte retinxit, qui spiritum sanctum in corde credentis extinxit?