<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Absit ut abire permittam, quoniam <lb/>
            deus dixit: compelle omnes introire, ut impleatur domus <lb/>
            mea. qui \'omnes\' dixit, nullum exceptauit. 
</p><p>Augustinus respondit: Quid ergo facies? 
</p><p>Fulgentius dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam.<lb n="15"/>
            </p><p>Augustinus respondit: In quo? numquid Christum, qui a patre <lb/>
            omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse <lb/>
            monstrabis? 
</p><p>Fulgentius dixit: Dicam quod in paucis constet. <lb n="20"/>
            
</p><p>Augustinus respondit: Quid, si et eius paucos habebit? omnes <lb/>
            enim in comparatione catholicae paucos habent. 
</p><p>Fulgentius dixit: Ostendam quoniam haec est uera, quae persecutionem <lb/>
            patitur, non quae facit. 
</p><p>Augustinus respondit: Quid, si et eius persecutionem omnino<lb n="25"/>
            non fecit? 
</p><p>Fulgentius dixit: Insinuabo secundum apostolum, quod ecclesia <lb/>
            mea rugas et maculas sola non habeat. 
</p><p>Augustinus respondit: Continuo probabitur habere. scriptum <lb/>
            est enim: nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit<lb n="30"/>
            uita eius super terram. sed quid pluribus? quolibet

<note type="footnote"> 12 Luc. 14, 23 23 cf. Post gesta 16, 20 sqq. 27 cf. Eph. 5, 27 <lb/>
            30 Hiob 14, 4-5 </note>

<note type="footnote"> 2 hostium <hi rend="italic">asmlu</hi> 3 helisei <hi rend="italic">sm2s</hi> 4 operatus est <hi rend="italic">v</hi> percurem <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 5 fideles tuos <hi rend="italic">s</hi> exsuflo <hi rend="italic">a</hi> 6 Catholicus respondit <hi rend="italic">om. as</hi> <lb/>
            7 exsuflant <hi rend="italic">a</hi> 8 tale <hi rend="italic">sa</hi> non isto] in isto <hi rend="italic">s</hi> 9 uincolo <hi rend="italic">aml</hi> <lb/>
            10 permittes <hi rend="italic">scripsi</hi> permittis <hi rend="italic">codd. v</hi> 12 intrare <hi rend="italic">m</hi> 13 excitauit <hi rend="italic">sml</hi> <lb/>
            excepit <hi rend="italic">sm2v</hi> 14 respondit] dixit <hi rend="italic">s</hi> 15 illos <hi rend="italic">s</hi> ecclesia <hi rend="italic">a</hi> mea <lb/>
            <hi rend="italic">as</hi> certissima <hi rend="italic">a</hi> 17 dixit <hi rend="italic">s</hi> 18 affricanam <hi rend="italic">as</hi> 24 patiturpersecutionem <lb/>
            <hi rend="italic">om. s</hi> 25 quodsi s 28 maculas et rogas <hi rend="italic">s</hi> 29 probabit <lb/>
            <hi rend="italic">as</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            ingenio capies et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte <lb/>
            retinxit, qui spiritum sanctum in corde credentis extinxit? 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione <lb/>
            peccatorum uera aqua baptizo. 
</p><p>Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum <lb n="5"/>
            scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non <lb/>
            posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus. dic et Maximianistae, <lb/>
            aemulo tuo, quod et mihi dixisti: \'quomodo alter habere potest, <lb/>
            si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum, <lb/>
            quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista: <lb n="10"/>
            \'quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris <lb/>
            esse concessum? christianos enim meos et clericos extra <lb/>
            ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione <lb/>
            baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini <lb/>
            gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti. <lb n="15"/>
            
</p><p>Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua <lb/>
            diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas? 
</p><p>Fulgentius dixit: Quia ille meus erat. 
</p><p>Augustinus respondit: Et tu mens eras. cur in schismatico tuo <lb/>
            pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter <lb/>
            uindicatur. 
</p><p>Augustinus respondit: Quid ergo? baptisma pro uindicta ponis <lb/>
            et quod ad salutem promittitur a te pro poena tribuitur? si in <lb/>
             baptismo non delicta donas, sed peccata castigas, si in aqua non <lb n="25"/>
            liberas, sed flagellas, piratam esse te aperte demonstras. sed tamen <lb/>
            quid plus peccaui, quid feci? 
</p><p>Fulgentius dixit: Codices tradidisti et idolis immolasti. 
</p><p>Augustinus respondit: Doce. non feci; facta tua mihi subponis. 
</p><p>Fulgentius dixit: Pater tuus fecit. <lb n="30"/>
            
</p><p>Augustinus respondit: Ego patrem nescio nisi deum. scriptum <lb/>
            est enim: nolite uobis uocare patrem super terram; <lb/>
            unus est enim pater uester caelestis.

<note type="footnote"> 6 cf. Matth. 12, 32 14 cf. Breuic. I praef. 32 Matth. 23, 9 </note>

<note type="footnote"> 3 distinguo <hi rend="italic">u</hi> exsuflo <hi rend="italic">a</hi> 7 hoc <hi rend="italic">sm2s</hi> hunc v, <hi rend="italic">om. asml</hi> 8 alter <lb/>
            <hi rend="italic">om. m</hi> habere] <hi rend="italic">add</hi>. non <hi rend="italic">aml</hi> 11 sicut] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">m</hi> 14 tibi <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            ubi <hi rend="italic">asv</hi> 15 obiectunj est <hi rend="italic">v</hi> 16 augusnus s 17 Maximianistas <hi rend="italic">codd. v, <lb/>
            correxi</hi> exsuflas <hi rend="italic">a</hi> 19 erat <hi rend="italic">uml</hi> 20 catholico] <hi rend="italic">add</hi>. tuo <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            implicabilis <hi rend="italic">sml</hi> 22 uindicauitur <hi rend="italic">u</hi> 24 salutem] sulctem <hi rend="italic">aml</hi> 25 set <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            26 te esse <hi rend="italic">sv alt</hi>. sed] et <hi rend="italic">v</hi> 28 codicis <hi rend="italic">a</hi> 29 doce] ego <hi rend="italic">s</hi> 31 nescio <lb/>
            patrem <hi rend="italic">s</hi> 32 uocare uobis <hi rend="italic">m</hi> patrem uocare <hi rend="italic">v</hi> 33 uester] <hi rend="italic">add</hi>. qui <hi rend="italic">u</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> 
<pb n="308"/>
            
</p><p>Fulgentius dixit: Patrem tuum dico Caecilianum. ipse tradidit, <lb/>
            ipse turificauit, ipse omnia mala commisit. 
</p><p>Augustinus respondit: Lege - quis illum accusauit, quis conuicit, <lb/>
            quis coram positum condemnauit. esto, fecit quod non fecit: numquid <lb/>
            filius pro patre damnabor, cum scriptum sit: anima patris<lb n="5"/>
            mea est et anima filii mea est. anima quae peccauerit <lb/>
            sola morietur? 
</p><p>Fulgentius dixit: Tu filius eius non quidem tradidisti, sed <lb/>
            nobis persecutionem fecisti.--
</p><p>Augustinus respondit: Equidem non feci, credo tamen quod<lb n="10"/>
            mei facere potuerunt. quaero causam quare. quid, si merebamini? <lb/>
            non enim malos persequi peccatum est. nam et sanctos et sanctum <lb/>
            sanctorum dominum malos legimus persecutos. daemones namque <lb/>
            persecutionem domini non ferentes clamabant: quid nobis et <lb/>
            tibi, Iesu fili dei? uenisti perdere nos? et Paulus<lb n="15"/>
            Elimam magum ultus est caecitate et blasphemum hominem tradidit <lb/>
            satanae, et Petrus Ananiam et Sapphiram eius uxorem <lb/>
            mendaces occidit et Simonem magum tamdiu persecutus est, donec <lb/>
            morte perimeret. sed et Dauid in persona Christi clamat et <lb/>
            dicit: persequar inimicos meos et conprehendam illos,<lb n="20"/>
            et non conuertar donec deficiant. affligam illos nec <lb/>
            poterunt stare. non igitur omnis qui persecutionem passus <lb/>
            est iustus continuo putandus est, sed qui propter iustitiam passus <lb/>
            est, ille profecto beatus est dicente Petro: quae enim <lb/>
            gloria est, si peccantes colaphizantes suffertis? sed<lb n="25"/>
            si bene facientes patimini et patienter sustinetis, <lb/>
            haec est gratia apud deum. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Sancti quos memoras edicta iudicum <lb/>
            saecularium non meruerunt, quod uestri fecerunt. 
</p><p>Augustinus respondit: Licet aut non licet. si licet, de licito <lb n="30"/>
            murmurare non decet; si non licet, tuum crimen emenda, dum <lb/>
            licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, <lb/>
            et auctoritatibus iudicum saecularium et amminiculis ordinum

<note type="footnote"> 5 Ezech. 18, 4 14 Marc. 1, 24 15 cf. Act. 13, 11 \' 16 cf. I <lb/>
            Tim. 1, 20 17 cf. Act. 5, 1-10 20 Ps. 17, 38-89 24 I Petro 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 durificauit <hi rend="italic">asml</hi> 4 quod non fecit fecit <hi rend="italic">s</hi> 5 damnabitur v <lb/>
            11 facere].,add. non <hi rend="italic">s</hi> potuerunt <hi rend="italic">uml</hi> poterunt <hi rend="italic">asmumS</hi> potuerint <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            quaero] quaere <hi rend="italic">v</hi> 12 sanctos] sanctus <hi rend="italic">asml</hi> 19 primeret <hi rend="italic">a pr</hi>. et <lb/>
            <hi rend="italic">om. 111</hi> 2.1 affigam <hi rend="italic">asm2 </hi>. 25 colafizantes <hi rend="italic">a</hi> colaphizati <hi rend="italic">v</hi> 30 aut] <lb/>
            an <hi rend="italic">v</hi> 32 gestas <hi rend="italic">urnl</hi> 33 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            uariorum et exsecutione militum diuersorum institutis defensoribus <lb/>
            ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis pepulisses. qui me <lb/>
            increpas, cur non te ipsum primum emendas?. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Fulgentius dixit: Ideo schismaticis nostris basilicas tulimus, <lb/>
            ut uerae ecclesiae redderemus. <lb n="5"/>
            
</p><p>Augustinus respondit: Hoc et nostri fecerunt uobis; suis schismaticis <lb/>
            tulerunt et matri catholicae tradiderunt. quod uestri <lb/>
            fecerunt pro pace Donati, hoc nostri fecerunt pro pace corporis <lb/>
            Christi. 
</p></div></div></body></text></TEI>