<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Baptisma itaque dici non potest quod <lb/>
            aquarum turba dispersit, quod ab ecclesiae fonte malitia separauit, <lb/>
            quod sterilis unda siccauit, quod nec angelum uidit nec prophetam <lb/>
            qui se mederi posset inuenit, sicut in libro Regnorum quarto <lb/>
            letales aquas Helisaeus sanctissimus discussa morte sanauit et <lb n="25"/>
            maritante sermone in fetus uberes meare permisit: et dixerunt <lb/>
            uiri ciuitatis ad Helisaeum: ecce commoratio ciuitatisbona, <lb/>
            sicutet tu, domine, uides, sed aquae malae <lb/>
            et steriles sunt hic. et dixit Helisaeus: accipite <lb/>
            mihi unum uas fictile et mittite in eum sale. et acceperunt <lb n="30"/>
            illud, et uenit ad exitus aquarum et proiecit

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 5, 14 7 Eccli. 24, 10. 11 8 Luc. 24, 46—47 <lb/>
            15 Deut. 12, 13-14 26 IIII Reg. 2, 19-22 </note>

<note type="footnote"> 8 aic enim] etenim v 9 mortis <hi rend="italic">u</hi> 12 hereditate maneres] hereditares <lb/>
            <hi rend="italic">s</hi> 14 corripis] corporis <hi rend="italic">as</hi> militem corripis <hi rend="italic">m</hi> 15 dic.o tibi <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            16 et hic deus et ibi deus est v 17 <hi rend="italic">alt</hi>. deus est s 19 tua holocaustomata <lb/>
            tua <hi rend="italic">sml</hi> 21 XXXIII <hi rend="italic">mg. as</hi> Donatista dixit <hi rend="italic">om. mmlu</hi> <lb/>
            utique v 22 militia <hi rend="italic">asml</hi> 23 sterelis <hi rend="italic">asml</hi> 25 heliseus <hi rend="italic">codd. (passim)</hi> <lb/>
            26 manante <hi rend="italic">mg. u</hi> 28 bona] huius optima <hi rend="italic">m</hi> malae (rcovirjpd) a. <hi rend="italic">l. mm2</hi> <lb/>
            multac <hi rend="italic">cet. v</hi> 29 hic <hi rend="italic">om. s</hi> 30 unum] nonum <hi rend="italic">Engelbrecht</hi> uas] fas <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            immittite <hi rend="italic">v</hi> in eum <hi rend="italic">as</hi> meum s in illud v sale <hi rend="italic">a</hi> salem <hi rend="italic">ss</hi> sal v </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            sal et dixit: haec dicit dominus: sanaui aquas istas <lb/>
            et non erit mors in eis neque sterilitas. et sanatae <lb/>
            sunt aquae usque in hanc diem. 
</p><p>Catholicus respondit: Gratias deo patri, qui quod futurum <lb/>
            ostendit in nobis fidelis impleuit. gratias, inquam, deo patri, qui <lb n="5"/>
            nobis non angelos solum, non prophetas, sicut prius, in Hiericho <lb/>
            nostram, id est in hunc mundum, sed proprium filium destinauit, <lb/>
            dominum uidelicet angelorum et principem prophetarum, qui <lb/>
            aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem, discussa <lb/>
            morte sanaret. accepit uas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae, <lb n="10"/>
            sal misit, id est sapientia diuina repleuit, in aquam proiecit, <lb/>
            hoc est in Iordane descendit, aquas suo descensu sanauit, id <lb/>
            est gentes suo aduentu redemit, et maritante sermone ecclesiam <lb/>
            ex gentibus congregauit et in fetus uberes longe lateque diffudit. <lb/>
            hoc in nobis impletum qui non uidet caecus, qui non credit <lb n="15"/>
            insanus est. attende uberes fetus, dic ubi haec non sit ecclesia, <lb/>
            dic ubi tua praeter in angulo Africae inueniatur male collecta <lb/>
            tamquam sarmentum inutile. ex hac ubi praecisa est ibi remansit; <lb/>
            ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit. 
</p></div></div></body></text></TEI>