Donatista dixit: Baptisma itaque dici non potest quod aquarum turba dispersit, quod ab ecclesiae fonte malitia separauit, quod sterilis unda siccauit, quod nec angelum uidit nec prophetam qui se mederi posset inuenit, sicut in libro Regnorum quarto letales aquas Helisaeus sanctissimus discussa morte sanauit et maritante sermone in fetus uberes meare permisit: et dixerunt uiri ciuitatis ad Helisaeum: ecce commoratio ciuitatisbona, sicutet tu, domine, uides, sed aquae malae et steriles sunt hic. et dixit Helisaeus: accipite mihi unum uas fictile et mittite in eum sale. et acceperunt illud, et uenit ad exitus aquarum et proiecit 4 cf. Matth. 5, 14 7 Eccli. 24, 10. 11 8 Luc. 24, 46—47 15 Deut. 12, 13-14 26 IIII Reg. 2, 19-22 8 aic enim] etenim v 9 mortis u 12 hereditate maneres] hereditares s 14 corripis] corporis as militem corripis m 15 dic.o tibi s 16 et hic deus et ibi deus est v 17 alt . deus est s 19 tua holocaustomata tua sml 21 XXXIII mg. as Donatista dixit om. mmlu utique v 22 militia asml 23 sterelis asml 25 heliseus codd. (passim) 26 manante mg. u 28 bona] huius optima m malae (rcovirjpd) a. l. mm2 multac cet. v 29 hic om. s 30 unum] nonum Engelbrecht uas] fas s immittite v in eum as meum s in illud v sale a salem ss sal v sal et dixit: haec dicit dominus: sanaui aquas istas et non erit mors in eis neque sterilitas. et sanatae sunt aquae usque in hanc diem. Catholicus respondit: Gratias deo patri, qui quod futurum ostendit in nobis fidelis impleuit. gratias, inquam, deo patri, qui nobis non angelos solum, non prophetas, sicut prius, in Hiericho nostram, id est in hunc mundum, sed proprium filium destinauit, dominum uidelicet angelorum et principem prophetarum, qui aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem, discussa morte sanaret. accepit uas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae, sal misit, id est sapientia diuina repleuit, in aquam proiecit, hoc est in Iordane descendit, aquas suo descensu sanauit, id est gentes suo aduentu redemit, et maritante sermone ecclesiam ex gentibus congregauit et in fetus uberes longe lateque diffudit. hoc in nobis impletum qui non uidet caecus, qui non credit insanus est. attende uberes fetus, dic ubi haec non sit ecclesia, dic ubi tua praeter in angulo Africae inueniatur male collecta tamquam sarmentum inutile. ex hac ubi praecisa est ibi remansit; ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.