<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios <lb/>
            errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii <lb/>
            nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per <lb/>
            Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere <lb n="15"/>
            uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt <lb/>
            uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et <lb/>
            dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata <lb/>
            in omni loco quemcumque uideris, sed in <lb/>
            loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, <lb n="20"/>
            in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia <lb/>
            quaecumque praecipio tibi hodie. 
</p><p>Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens <lb/>
            testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata <lb/>
            in omni loco quemcumque uideris, sed in <lb n="25"/>
            loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, <lb/>
            in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia <lb/>
            quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus <lb/>
            et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo <lb/>
             primo habes: quoniam elegit dominus Sion, <lb n="30"/>
            elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea <lb/>
            in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi <lb/>
            eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes

<note type="footnote"> 1 Ezech. 18, 4 5 Luc. 15, 22. 24 8 Gal. 3, 27 15 Hier. 7, 4 <lb/>
            18 Dent. 12, 13-14 30 Ps. 131, 13-14 33 Ps. 121, 2-4 </note>

<note type="footnote"> 7 erat] fuerat <hi rend="italic">14</hi> 11 sordidastis <hi rend="italic">m</hi> 12 XXXI <hi rend="italic">mg. a</hi> inprouitas <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">an</hi> calles? 15 ieremiam <hi rend="italic">pttnl</hi> fidere in uobis <hi rend="italic">v</hi> 17 dei] domini <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            18 deutronomio <hi rend="italic">s</hi> 21 hoc <hi rend="italic">sm2s</hi> 23 XXXII <hi rend="italic">mg. as</hi> 27 hoc <hi rend="italic">sm2a</hi> <lb/>
            <lb/>
            oferas <hi rend="italic">a</hi> offeras <hi rend="italic">sv</hi> 29 <hi rend="intraline">o o o</hi>CXXXI <hi rend="italic">14</hi> trigesimo <hi rend="italic">v</hi> 32 praeelegi <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            <lb/>
            33 <hi rend="intraline">o o o</hi>CXXI <hi rend="italic">s</hi> centesimo <hi rend="italic">am2s</hi> uigesimo <hi rend="italic">v</hi> </note><lb/>
             
<pb n="304"/>
            erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem Hierusalem, <lb/>
            quae aedificatur ut ciuitas. illuc enim <lb/>
            ascenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. <lb/>
            hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec ciuitas <lb/>
            super montem posita ita ut abscondi -non possit, haec radix<lb n="5"/>
            catholica, haec uitis fructifera longe lateque diffusa, quae in. <lb/>
            Ecclesiastico clamat et dicit: in Sion fundata sum et in <lb/>
            Hierusalem potestas mea. sic enim oportuit pati Christum <lb/>
            et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari <lb/>
            in nomine eius paenitentiam et remissionem<lb n="10"/>
            peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. <lb/>
            recte me argueres, si in hac hereditate maneres. at <lb/>
            cum in hac dei patris hereditate non maneas, in hac Christi <lb/>
            regis tribu non milites, cur desertor corripis militem, cur reus <lb/>
            increpas innocentem? et ego tibi dico: attende tibi, ne offeras <lb n="15"/>
            in omniloco — hoc est in omni haeresi — et dicas: \'et hic <lb/>
            est deus et ibi est deus\', sed in loco quem elegerit dominus deustuus in <lb/>
            tributua — hoc est in tribu eius —, ibi <lb/>
            offeres holocaustomata tua et ibi facies omnia quaecumque <lb/>
            praecepta sunt tibi. hoc fac, et uiues. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>