Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie. Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo primo habes: quoniam elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes 1 Ezech. 18, 4 5 Luc. 15, 22. 24 8 Gal. 3, 27 15 Hier. 7, 4 18 Dent. 12, 13-14 30 Ps. 131, 13-14 33 Ps. 121, 2-4 7 erat] fuerat 14 11 sordidastis m 12 XXXI mg. a inprouitas a 14 an calles? 15 ieremiam pttnl fidere in uobis v 17 dei] domini v 18 deutronomio s 21 hoc sm2s 23 XXXII mg. as 27 hoc sm2a oferas a offeras sv 29 o o o CXXXI 14 trigesimo v 32 praeelegi v 33 o o o CXXI s centesimo am2s uigesimo v erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem Hierusalem, quae aedificatur ut ciuitas. illuc enim ascenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec ciuitas super montem posita ita ut abscondi -non possit, haec radix catholica, haec uitis fructifera longe lateque diffusa, quae in. Ecclesiastico clamat et dicit: in Sion fundata sum et in Hierusalem potestas mea. sic enim oportuit pati Christum et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. recte me argueres, si in hac hereditate maneres. at cum in hac dei patris hereditate non maneas, in hac Christi regis tribu non milites, cur desertor corripis militem, cur reus increpas innocentem? et ego tibi dico: attende tibi, ne offeras in omniloco — hoc est in omni haeresi — et dicas: \'et hic est deus et ibi est deus\', sed in loco quem elegerit dominus deustuus in tributua — hoc est in tribu eius —, ibi offeres holocaustomata tua et ibi facies omnia quaecumque praecepta sunt tibi. hoc fac, et uiues.