Donatista dixit: Numquam latro in lucem protulit praedam, semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saeuius horruerunt; solus traditor nec dei minis frangitur et in aliena ueste inprobus gloriatur. contra quem per Sophoniam dominus proclamat nec auditur: erit in die, inquit, sacrificii domini et uindicabo in principibus et in omnes uestitos ueste aliena. Catholicus respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. numquam id ualebis ostendere, sicut nec antea ualuisti. sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente 3 Agg. 2, 14 15 Eph. 5, 11 17 Esai. 65, 5 25 Soph. 1, 8 2 alt . qd a mundiciamque mm2 5 aggeum as dicebat uv 6 esset et] etiam esset v 7 sanctus] add . ille s 8 tetiterit s 12 absinthii mv absintii u 13 mitiatur a obtineri v 14 exeundum est nobis est uml ex. ergo n. e v est e] esse a 17 enim om. s 20 terrent] intrent s saltem mm2v 21 XXX mg. a (nihil s) 22 gratiam asml saeuius scripsi saepius codd. v, cf . saeuus horror Uerg. Aen. 12, 406 23 minis dei m 24 improbo u soffoniam as 25 clamat m auditus am2sm inquit, in die v 28 respondit v dixit codd . 29 traditores asml domino: anima patris mea est, anima filii mea est. anima quae peccauerit sola morietur. ego tamen non in aliena ueste congaudeo, qui in catholica fide semper exulto. illa est quam habeo, qua me in die redemptionis misericors et benignus pater in decore ucstiuit: afferte, inquit, stolam illam primam et induite illum, quia hic filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, illam nimirum de qua Paulus apostolus dixit: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. hanc habeo, in hac gaudeo, in hac semper gloriosior apparebo. haec est quam uos aut ut latrones abstulistis aut miseri sordidatis.