Donatista dixit: Hoc proprie Dauid sanctissimus nostrae fidei regulam subministrans edocet, eundem peccatoris oleum nec salutem afferre nec cuiusquam caput debere contingere. oleum, inquit, peccatoris non unguat caput meum. ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, dominus dixit. Catholicus respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere: peccatoris requirenda persona est\'? audi quae sit peccatoris ista persona. apostolus dixit: omnes pebcauerunt et egent gloria dei, et Salomon: nullus est hominum qui non peccet, et Iob: si in angelis suis repperit prauitatem, quanto magis in filiis hominum qui terrenum habent domicilium! haec est persona peccatoris, id est, omnis homo peccator. si sacerdos es, homo es, et si homo es, peccator es. quem te ipsum facis? dixisti te solum esse sanctum, solum iustum, solum sine peccato, solum sine macula. dixisti tuum esse baptisma, 18 Ps. 140, 5 24 Rom. 3, 23 25 Eccle. 7, 21 26 Hiob 4, 18-19 1 spiritum sanctum v 2 equauit szII aequa uis a aequatis v alienam mensam m 3 fedent mm2 fedant asmmlu 4 XXIII mg. as tacto mm1 5 aut] an v confectu a 9 reperiant sv 10 lambent asml praelambunt uml 11 infundunt coni. v 15 exsuflatis s exsufflatis 8 efflatis v 16 XXV (sic) mg. as sanctissimus om. s 17 eundem a idem cet. v 19 inquit] autem a ungat SI) 21 prophani a 22 XXVI mg. a (non s) 23 est persona a 24 omnes] add . enim v 25 saleTn m 26 si om. suv agelis a suis bis uml prauitate a tuum oleum sanctum, tuam mensam dominicam, tua illa omnia quae fidelibus diuinitus tribuuntur. quid restat, nisi ut scelerate et impie deum te esse pronunties? sed audi quid caput superbiae audire meruit: quomodo cecidisti de caelo, lucifer, qui mane oriebaris, qui uulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo:super caelum ascendam, super astra dei exaltabo sedem meam. sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, et ero similis altissimo? uerumtamen in infernum descendes et in profundum laci. nisi ergo paenitueris, nisi conuersus fueris, nisi deposita superbia peccatorum ueniam postulaueris, audies quod et ille, quia, cum sis homo, facis te ipsum deum.