<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem <lb/>
            aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum <lb/>
            multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta <lb/>
            uel in abruptum cenosi gurgitis lacum in aeterna morte abreptos <lb n="20"/>
            Charybdis uidit et exterminii oleum flammis edacibus animauit. <lb/>
            Catholicus respondit:s o probare, o errare, o delirare! claret <lb/>
            ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa <lb/>
            schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi <lb/>
            Manicheorum detestanda sordium feculenta? quomodo probas nobiscum <lb n="25"/>
            esse schismaticorum multimodas pestes? si nobiscum essent, <lb/>
            non haeretici, sed catholici essent. 
</p></div></div></body></text></TEI>