Donatista dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta uel in abruptum cenosi gurgitis lacum in aeterna morte abreptos Charybdis uidit et exterminii oleum flammis edacibus animauit. Catholicus respondit:s o probare, o errare, o delirare! claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta? quomodo probas nobiscum esse schismaticorum multimodas pestes? si nobiscum essent, non haeretici, sed catholici essent.