<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Donatista dixit: Adhuc eius aquas Ambacum propheta <lb/>
            spiritu manifestat: inposuisti, inquit, in mari equos tuos <lb/>
            turbantes aquas multas. me contempsit Galaat ciuitas, <lb/>
            quae operatur stulta turbans aquas. et fortitudo <lb/>
            tua sicut hominis piratae. <lb n="20"/>
            
</p><p>Catholicus respondit: Agnosce in te tua tela, sicut scriptum est: <lb/>
            gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum <lb/>
            confringatur. fortitudo tua, Donatista, sicut hominis <lb/>
            piratae, qui uiribus rebaptizas, uiribus in aqua pugnas, uiribus <lb/>
            in aqua necas. ista gerens pirata captus occideris, nisi conuersus <lb n="25"/>
            paenitueris et regi Christo in catholica militaris. 
</p></div></div></body></text></TEI>