Donatista dixit: Adhuc eius aquas Ambacum propheta spiritu manifestat: inposuisti, inquit, in mari equos tuos turbantes aquas multas. me contempsit Galaat ciuitas, quae operatur stulta turbans aquas. et fortitudo tua sicut hominis piratae. Catholicus respondit: Agnosce in te tua tela, sicut scriptum est: gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur. fortitudo tua, Donatista, sicut hominis piratae, qui uiribus rebaptizas, uiribus in aqua pugnas, uiribus in aqua necas. ista gerens pirata captus occideris, nisi conuersus paenitueris et regi Christo in catholica militaris.