<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod scriptum est de Adam et Eua: aperti sunt <lb/>
            oculi eorum, cum absurde credatur eos in paradiso caecos<lb n="15"/>
            uel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam <lb/>
            de Agar scriptum est: aperuit oculos suos et uidit puteum <lb/>
            — neque enim clausis oculis prius sedebat — et quod <lb/>
            in fractione. panis aperti sunt oculi eorum, qui cognouerunt <lb/>
            dominum post resurrectionem; neque enim per uiam cum<lb n="20"/>
            illo clausis oculis ambulabant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>