Quod scriptum est de Adam et Eua: aperti sunt oculi eorum, cum absurde credatur eos in paradiso caecos uel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est: aperuit oculos suos et uidit puteum — neque enim clausis oculis prius sedebat — et quod in fractione. panis aperti sunt oculi eorum, qui cognouerunt dominum post resurrectionem; neque enim per uiam cum illo clausis oculis ambulabant.