<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod habent multi latini codices: quia audisti uocem <lb n="5"/>
            mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam <lb/>
            tibi de eo solo non edere, graeci habent: edisti de ligno, <lb/>
            de quo praeceperam tibi eo solo non edere ex eo; alii <lb/>
            autem interpretes graeci habent: manducasti uel: edisti, <lb/>
            ut ita sit sensus secundum ipsos: quia audisti uocem mulieris <lb n="10"/>
            tuae et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo <lb/>
            non edere, ex eo edisti. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>