<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><head><title type="main">AVGVSTINI RETRACTITIONUM LIB. II CAP. LXXVII (LI)</title></head><ab><title type="sub">(PAG. 187, 16 ED. KNOELL). GESTA CUM EMERITO DONATISTA, LIBER UNUS. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Aliquanto post conlationem, quam cum hereticis Donatistis <lb/>
            habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam <lb n="5"/>
            Caesariensem. ibi apud ipsam Caesaream Emeritum, <lb/>
            Donatistarum episcopum, uidimus, unum scilicet eorum septem, <lb/>
            quos pro suae causae. defensione delegerant, et qui in <lb/>
            eadem causa maxime laborauerat. quae cum illo egerimus <lb/>
            praesentibus episcopis eiusdem prouinciae et plebe Caesariensis <lb n="10"/>
            ecclesiae, in qua ciuitate et ciuis et memoratorum hereticorum <lb/>
            episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis <lb/>
            habentur opusculis. ubi non inueniens, quid responderet, totum <lb/>
            sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius <lb/>
            et omnium, qui aderant, explicaui, tamquam mutus audiuit, <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hic liber uel haec gesta sic incipiunt: <hi rend="italic">Gloriosissimo <lb/>
            Honorio Augusto XII et Constantio iterum VV. CC. consulibus <lb/>
            XI Kalendas Octobris Caesarea in ecclesia maiore</hi>.

<note type="footnote"><hi rend="italic">Lectiones cod. Gratianopolitani 152 sacc. XIII:</hi></note>

<note type="footnote"> 3 Incipit retractatio beati augustini epi in libro de gestis cum emerito <lb/>
            donatistarum epo 6 cesariam 16 Gloriosissimo] Gloriosissimis imperatoribus <lb/>
            17 Augusto <hi rend="italic">om</hi>. Constantio-CC.] theodosio VIII. 18 XIJ <lb/>
            XU. Kt cesaree </note> <lb/>
            
<pb n="198"/>
             
<pb n="199"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>