AVGVSTINI RETRACTITIONUM LIB. II CAP. LXXVII (LI) (PAG. 187, 16 ED. KNOELL). GESTA CUM EMERITO DONATISTA, LIBER UNUS. Aliquanto post conlationem, quam cum hereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. ibi apud ipsam Caesaream Emeritum, Donatistarum episcopum, uidimus, unum scilicet eorum septem, quos pro suae causae. defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laborauerat. quae cum illo egerimus praesentibus episcopis eiusdem prouinciae et plebe Caesariensis ecclesiae, in qua ciuitate et ciuis et memoratorum hereticorum episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. ubi non inueniens, quid responderet, totum sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius et omnium, qui aderant, explicaui, tamquam mutus audiuit, Hic liber uel haec gesta sic incipiunt: Gloriosissimo Honorio Augusto XII et Constantio iterum VV. CC. consulibus XI Kalendas Octobris Caesarea in ecclesia maiore . Lectiones cod. Gratianopolitani 152 sacc. XIII: 3 Incipit retractatio beati augustini epi in libro de gestis cum emerito donatistarum epo 6 cesariam 16 Gloriosissimo] Gloriosissimis imperatoribus 17 Augusto om . Constantio-CC.] theodosio VIII. 18 XIJ XU. Kt cesaree