<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Maximianus quidam diaconus fuit Carthaginiensis in <lb/>
            parte Donati. siue merito superbiae suae siue, ut ipsi putant, <lb n="30"/>
            merito iustitiae suae offendit episcopum suum, id est Primianum <lb/>
            Carthaginiensem, siue inique, si superbus meliorem, siue <lb/>
            iuste, si probus inprobiorem. excommunicatus est a Primiano.

<note type="footnote"> 1 esse] fuisse y 3 tanto studio ramum a se fractum y 6 laborauerit <lb/>
            <hi rend="italic">rrnl</hi> 29 Carthaginensis <hi rend="italic">et</hi> 32 Carthaginensem <hi rend="italic">Ffo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            perrexit ad episcopos uicinos, concitauit inuidiam Primiano, <lb/>
            accusauit eum apud illos. uentum est ad Carthaginem. uoluerunt <lb/>
            qui uenerunt multi episcopi Donatistae ad se uenire <lb/>
            Primianum, sicut uoluerunt maiores istorum ad se uenire <lb/>
            Caecilianum. factione cognita noluit ad istos uenire Primianus, <lb n="5"/>
            sicut ad illos noluit uenire Caecilianus. damnatus est ab istis <lb/>
            absens Primianus, sicut ab illis damnatus est absens Caecilianus. <lb/>
            qualem imaginem rerum uoluit deus ante oculos nostros <lb/>
            recenti tempore ponere, quoniam nimis antiqua iam delebat <lb/>
            obliuio! damnatus est absens. ab aliis episcopis partis Donati <lb n="10"/>
            Primianus communioni est restitutus, immo quia eum non <lb/>
            deposuerunt, in sua sede firmatus est. damnati sunt Maximianistae, <lb/>
            sicut a peregrinis episcopis et transmarinis absoluto <lb/>
            Caeciliano meruit damnari Donatus. damnatus est Maximianus <lb/>
            cum duodecim ordinatoribus suis. factio quidem ipsa plurimos <lb n="15"/>
            continebat; centum erant fortassis episcopi. sed ne maior <lb/>
            praecisio fieret, isti noluerunt paucis deiectis multis imponere <lb/>
            disciplinam. damnarunt solos qui affuerunt ordinationi Maximiani, <lb/>
            quando contra episcopum suum illicite est leuatus <lb/>
            episcopus; ceteri in ipsa factione constituti, si redire ad ecclesiam <lb n="20"/>
            uellent, in suis permitterentur honoribus. uerbis quidem <lb/>
            suis ostendebant eos foris esse ab ecclesia; quem enim hortaris <lb/>
            ut intret, foris est. constituto ergo die, intra quem diem <lb/>
            si redirent nihil eis obessent quae aduersus Primianum dicebantur, <lb/>
            decreto Bagaiensi firmauerunt, damnatus est Maximianus <lb n="25"/>
            cum duodecim. coepit agi, ut damnati de basilicis pellerentur. <lb/>
            interpellantur iudices, interpellantur proconsules, in <lb/>
            iudicium allegatur episcopale Bagaiense concilium. dicuntur <lb/>
            haeretici, demonstrantur damnati, impetrantur iussiones, auxilia <lb/>
            congregantur, uenitur ad eiciendos de basilicis homines <lb n="30"/>
            damnatos et in sua pertinacia constitutos. illis condemnatis <lb/>
            populi qui fauebant restiterunt, ubi non potuerunt uicti sunt, <lb/>
            in locum eorum qui uicti sunt et expulsi alii ordinati sunt.

<note type="footnote"> 17 uoluerunt v 19 eleuatus <hi rend="italic">fv</hi> 24 eis nihil <hi rend="italic">fv</hi> 25 bagalensi <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            firmarunt <hi rend="italic">fv</hi> 28 bagalense r </note> <lb/>
             
<pb n="192"/>
            ex quibus duos nouimus, ut de ceteris taceamus, unum Felicianum <lb/>
            (Mustitanum), alterum Praetextatum Assuritanum, quos <lb/>
            post annos duos aut tres per Optatum Gildonianum post <lb/>
            multas illis illatas persecutiones iudiciariis prosecutionibus et <lb/>
            tota acrimonia potestatum in suis honoribus susceperunt. post<lb n="5"/>
            damnationem suam, post eiectionem, post persecutiones susceperunt <lb/>
            illos in honoribus suis, adiunxerunt sibi socios atque <lb/>
            collegas. nam in loco unius ipsorum Praetextati Assuritani <lb/>
            alium iam ordinauerant nomine Rogatum, qui modo catholicus <lb/>
            est, cui exercitus istorum, id est agmen circumcellionum,<lb n="10"/>
            . linguam et manum praecidit. illi autem, qui per ipsum tempus, <lb/>
            quo illi damnati foris erant, ferme per triennium baptizati <lb/>
            sunt a damnatis, baptizati sunt foris ab ecclesia istorum, <lb/>
            sic sunt suscepti. nemo dixit non habes baptismum, quia <lb/>
            foris es baptizatus\': et rebaptizatur qui uenit de Epheso de<lb n="15"/>
            Smyrna de Thessalonica de ceteris ecclesiis, quas suo labore <lb/>
            apostoli plantauerunt et ad quas legimus missas apostolorum <lb/>
            epistulas, quas audimus in ecclesia recitari. 
</p></div></div></body></text></TEI>