Maximianus quidam diaconus fuit Carthaginiensis in parte Donati. siue merito superbiae suae siue, ut ipsi putant, merito iustitiae suae offendit episcopum suum, id est Primianum Carthaginiensem, siue inique, si superbus meliorem, siue iuste, si probus inprobiorem. excommunicatus est a Primiano. 1 esse] fuisse y 3 tanto studio ramum a se fractum y 6 laborauerit rrnl 29 Carthaginensis et 32 Carthaginensem Ffo perrexit ad episcopos uicinos, concitauit inuidiam Primiano, accusauit eum apud illos. uentum est ad Carthaginem. uoluerunt qui uenerunt multi episcopi Donatistae ad se uenire Primianum, sicut uoluerunt maiores istorum ad se uenire Caecilianum. factione cognita noluit ad istos uenire Primianus, sicut ad illos noluit uenire Caecilianus. damnatus est ab istis absens Primianus, sicut ab illis damnatus est absens Caecilianus. qualem imaginem rerum uoluit deus ante oculos nostros recenti tempore ponere, quoniam nimis antiqua iam delebat obliuio! damnatus est absens. ab aliis episcopis partis Donati Primianus communioni est restitutus, immo quia eum non deposuerunt, in sua sede firmatus est. damnati sunt Maximianistae, sicut a peregrinis episcopis et transmarinis absoluto Caeciliano meruit damnari Donatus. damnatus est Maximianus cum duodecim ordinatoribus suis. factio quidem ipsa plurimos continebat; centum erant fortassis episcopi. sed ne maior praecisio fieret, isti noluerunt paucis deiectis multis imponere disciplinam. damnarunt solos qui affuerunt ordinationi Maximiani, quando contra episcopum suum illicite est leuatus episcopus; ceteri in ipsa factione constituti, si redire ad ecclesiam uellent, in suis permitterentur honoribus. uerbis quidem suis ostendebant eos foris esse ab ecclesia; quem enim hortaris ut intret, foris est. constituto ergo die, intra quem diem si redirent nihil eis obessent quae aduersus Primianum dicebantur, decreto Bagaiensi firmauerunt, damnatus est Maximianus cum duodecim. coepit agi, ut damnati de basilicis pellerentur. interpellantur iudices, interpellantur proconsules, in iudicium allegatur episcopale Bagaiense concilium. dicuntur haeretici, demonstrantur damnati, impetrantur iussiones, auxilia congregantur, uenitur ad eiciendos de basilicis homines damnatos et in sua pertinacia constitutos. illis condemnatis populi qui fauebant restiterunt, ubi non potuerunt uicti sunt, in locum eorum qui uicti sunt et expulsi alii ordinati sunt. 17 uoluerunt v 19 eleuatus fv 24 eis nihil fv 25 bagalensi r firmarunt fv 28 bagalense r ex quibus duos nouimus, ut de ceteris taceamus, unum Felicianum (Mustitanum), alterum Praetextatum Assuritanum, quos post annos duos aut tres per Optatum Gildonianum post multas illis illatas persecutiones iudiciariis prosecutionibus et tota acrimonia potestatum in suis honoribus susceperunt. post damnationem suam, post eiectionem, post persecutiones susceperunt illos in honoribus suis, adiunxerunt sibi socios atque collegas. nam in loco unius ipsorum Praetextati Assuritani alium iam ordinauerant nomine Rogatum, qui modo catholicus est, cui exercitus istorum, id est agmen circumcellionum, . linguam et manum praecidit. illi autem, qui per ipsum tempus, quo illi damnati foris erant, ferme per triennium baptizati sunt a damnatis, baptizati sunt foris ab ecclesia istorum, sic sunt suscepti. nemo dixit non habes baptismum, quia foris es baptizatus\': et rebaptizatur qui uenit de Epheso de Smyrna de Thessalonica de ceteris ecclesiis, quas suo labore apostoli plantauerunt et ad quas legimus missas apostolorum epistulas, quas audimus in ecclesia recitari.