<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Quo recitato Augustinus episcopus dixit: Audite qui <lb/>
            nescitis, audite, obsecro uos. deo gratias, quia ipso praesente <lb/>
            loquor. causam istam Maximianistarum, quam uolo modo<lb n="10"/>
            uobis exponere, ubi omnium calumniarum suarum tamquam <lb/>
            malarum mercium nauem fregerunt, causam ergo istam Maximianistarum <lb/>
            cum totiens obiecissemus in nostra collatione, <lb/>
            nihil aduersus eam dicere potuerunt, id est aduersus obiectionem <lb/>
            nostram totiens insertam, totiens repetitam, totiens<lb n="15"/>
            eorum frontibus illisam nihil omnino respondere potuerunt, <lb/>
            quia quod responderent non inuenerunt. audite ergo illam <lb/>
            diligenter. ecce hic est, audit me. si mentior, redarguat, probare <lb/>
            me compellat. gesta quidem ipsa hic non sunt, sed ibi <lb/>
            sit causa. feramus quaslibet dilationes, ut ad documenta necessaria<lb n="20"/>
            ueniamus, si probauero quod dico. si tamen inde dubitat <lb/>
            aut, quod absit, dubitare se fingit, quod pace eius dixerim, <lb/>
            non communicet, si non probauero. si autem scit iam me <lb/>
            uerum dicere et nouit propterea respondere noluisse, quia <lb/>
            quod responderet non potuit inuenire, rogo uos, ut ipsi iudicetis<lb n="25"/>
            quid sit tolerabilius, in honore suo suscipere a se damnatum <lb/>
            an fratrem agnoscere non aliquando a se conuictum. <lb/>
            intendite, obsecro, audite narrationem. 
</p></div></div></body></text></TEI>