Quo recitato Augustinus episcopus dixit: Audite qui nescitis, audite, obsecro uos. deo gratias, quia ipso praesente loquor. causam istam Maximianistarum, quam uolo modo uobis exponere, ubi omnium calumniarum suarum tamquam malarum mercium nauem fregerunt, causam ergo istam Maximianistarum cum totiens obiecissemus in nostra collatione, nihil aduersus eam dicere potuerunt, id est aduersus obiectionem nostram totiens insertam, totiens repetitam, totiens eorum frontibus illisam nihil omnino respondere potuerunt, quia quod responderent non inuenerunt. audite ergo illam diligenter. ecce hic est, audit me. si mentior, redarguat, probare me compellat. gesta quidem ipsa hic non sunt, sed ibi sit causa. feramus quaslibet dilationes, ut ad documenta necessaria ueniamus, si probauero quod dico. si tamen inde dubitat aut, quod absit, dubitare se fingit, quod pace eius dixerim, non communicet, si non probauero. si autem scit iam me uerum dicere et nouit propterea respondere noluisse, quia quod responderet non potuit inuenire, rogo uos, ut ipsi iudicetis quid sit tolerabilius, in honore suo suscipere a se damnatum an fratrem agnoscere non aliquando a se conuictum. intendite, obsecro, audite narrationem.