Quo recitato Augustinus episcopus dixit: Audite qui nescitis, audite, obsecro uos. deo gratias, quia ipso praesente loquor. causam istam Maximianistarum, quam uolo modo uobis exponere, ubi omnium calumniarum suarum tamquam malarum mercium nauem fregerunt, causam ergo istam Maximianistarum cum totiens obiecissemus in nostra collatione, nihil aduersus eam dicere potuerunt, id est aduersus obiectionem nostram totiens insertam, totiens repetitam, totiens eorum frontibus illisam nihil omnino respondere potuerunt, quia quod responderent non inuenerunt. audite ergo illam diligenter. ecce hic est, audit me. si mentior, redarguat, probare me compellat. gesta quidem ipsa hic non sunt, sed ibi sit causa. feramus quaslibet dilationes, ut ad documenta necessaria ueniamus, si probauero quod dico. si tamen inde dubitat aut, quod absit, dubitare se fingit, quod pace eius dixerim, non communicet, si non probauero. si autem scit iam me uerum dicere et nouit propterea respondere noluisse, quia quod responderet non potuit inuenire, rogo uos, ut ipsi iudicetis quid sit tolerabilius, in honore suo suscipere a se damnatum an fratrem agnoscere non aliquando a se conuictum. intendite, obsecro, audite narrationem. Maximianus quidam diaconus fuit Carthaginiensis in parte Donati. siue merito superbiae suae siue, ut ipsi putant, merito iustitiae suae offendit episcopum suum, id est Primianum Carthaginiensem, siue inique, si superbus meliorem, siue iuste, si probus inprobiorem. excommunicatus est a Primiano. 1 esse] fuisse y 3 tanto studio ramum a se fractum y 6 laborauerit rrnl 29 Carthaginensis et 32 Carthaginensem Ffo perrexit ad episcopos uicinos, concitauit inuidiam Primiano, accusauit eum apud illos. uentum est ad Carthaginem. uoluerunt qui uenerunt multi episcopi Donatistae ad se uenire Primianum, sicut uoluerunt maiores istorum ad se uenire Caecilianum. factione cognita noluit ad istos uenire Primianus, sicut ad illos noluit uenire Caecilianus. damnatus est ab istis absens Primianus, sicut ab illis damnatus est absens Caecilianus. qualem imaginem rerum uoluit deus ante oculos nostros recenti tempore ponere, quoniam nimis antiqua iam delebat obliuio! damnatus est absens. ab aliis episcopis partis Donati Primianus communioni est restitutus, immo quia eum non deposuerunt, in sua sede firmatus est. damnati sunt Maximianistae, sicut a peregrinis episcopis et transmarinis absoluto Caeciliano meruit damnari Donatus. damnatus est Maximianus cum duodecim ordinatoribus suis. factio quidem ipsa plurimos continebat; centum erant fortassis episcopi. sed ne maior praecisio fieret, isti noluerunt paucis deiectis multis imponere disciplinam. damnarunt solos qui affuerunt ordinationi Maximiani, quando contra episcopum suum illicite est leuatus episcopus; ceteri in ipsa factione constituti, si redire ad ecclesiam uellent, in suis permitterentur honoribus. uerbis quidem suis ostendebant eos foris esse ab ecclesia; quem enim hortaris ut intret, foris est. constituto ergo die, intra quem diem si redirent nihil eis obessent quae aduersus Primianum dicebantur, decreto Bagaiensi firmauerunt, damnatus est Maximianus cum duodecim. coepit agi, ut damnati de basilicis pellerentur. interpellantur iudices, interpellantur proconsules, in iudicium allegatur episcopale Bagaiense concilium. dicuntur haeretici, demonstrantur damnati, impetrantur iussiones, auxilia congregantur, uenitur ad eiciendos de basilicis homines damnatos et in sua pertinacia constitutos. illis condemnatis populi qui fauebant restiterunt, ubi non potuerunt uicti sunt, in locum eorum qui uicti sunt et expulsi alii ordinati sunt. 17 uoluerunt v 19 eleuatus fv 24 eis nihil fv 25 bagalensi r firmarunt fv 28 bagalense r ex quibus duos nouimus, ut de ceteris taceamus, unum Felicianum (Mustitanum), alterum Praetextatum Assuritanum, quos post annos duos aut tres per Optatum Gildonianum post multas illis illatas persecutiones iudiciariis prosecutionibus et tota acrimonia potestatum in suis honoribus susceperunt. post damnationem suam, post eiectionem, post persecutiones susceperunt illos in honoribus suis, adiunxerunt sibi socios atque collegas. nam in loco unius ipsorum Praetextati Assuritani alium iam ordinauerant nomine Rogatum, qui modo catholicus est, cui exercitus istorum, id est agmen circumcellionum, . linguam et manum praecidit. illi autem, qui per ipsum tempus, quo illi damnati foris erant, ferme per triennium baptizati sunt a damnatis, baptizati sunt foris ab ecclesia istorum, sic sunt suscepti. nemo dixit non habes baptismum, quia foris es baptizatus\': et rebaptizatur qui uenit de Epheso de Smyrna de Thessalonica de ceteris ecclesiis, quas suo labore apostoli plantauerunt et ad quas legimus missas apostolorum epistulas, quas audimus in ecclesia recitari. Sententia tenetur, et quantum audiuimus ab ipso fratre nostro, quem deus faciat pacatum fratrem nostrum, ab isto Emerito est dicta sententia ubi illi damnati sunt. legatur ipsa sententia ubi illi damnati sunt, et legatur sententia ubi Caecilianum damnauerunt maiores istorum, et uideamus qui rei peiores facti sunt, qui grauiore sententia puniti, qui strepitu maiore damnati. ibi dixit: licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum 25 Sententia concilii Bagaiensis 2 Mustitanum suppleui praetestatum JH 4 persecutionibus f 8 praetestati r 9 ordinauerunt fv 16 amirna r 18 epistolas rfv 21 dictata fv, cf. Cresc. III19, 22 dictator uel dictor illius sententiae 25 Aug. sententiam concilii Bagaitani ex memoria recitat; cf. infra 11 nomina omnium mihi non occurrunt 27 uda] unda r 28 tardiose calor euaporauerit r uirus euanescente umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum tamen parricidium et facinus suum feta scelerum uota pepererunt, quod ante praedictum est: \'parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem.\' sed quoniam serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa quos puniat. et inter cetera: loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chorae et Abiron ministrum. haec uerba sunt partis Donati in Maximianistas isto ut audiuimus dictante prolata. scitis autem qui sunt Dathan, Chore et Abiron. ipsi primo schisma fecerunt, quibus poena usitata non suffecit: uiuos aperta terra deuorauit. Dathae, Chorae et Abiron ministrum, uerba ipsius sunt, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. audite adhuc: et quod adhuc eum, inquit, dehiscens terra non absorbuit, ad maius iudicium superis reseruauit. raptus enim poenam sui compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. uerba sunt ipsius Maximianum damnantis uel potius, ut ipse dicit, \'ore ueridico\' fulminantis. et tamen collecti sunt, aspides uiperae parricidae nec exsufflatur baptismus, quem dedit aspis uipera parricida. audistis, quantus ignis exarserit eloquentiae, quando inuenit faenum quod posset incendere. 4 Ps. 7, 15 10. 18. 20 Sententia concilii Bagaiensis 17 cf. Num. 16, 32 26 cf. pag. 195, 3 ;- 1 unbraculo r 2 facinus et parricidium v et Aug. alias 8 indulgentia scripsi indulgentiae rfv, cf. Cresc. IIII 31, 318 10 kafiii 1; 13 et 18 Dathan f 16 sint Iv . 21 sorbuit alias 22 iudicium] supplicium alias poenam om. r 23 sui] suam alias 27 eisuflatur F LIII. August. c. Don. III. 13 frater Emerite, amplexus es fratrem tuum Felicianum tui oris fulmine condemnatum: agnosce fratrem tuum Deuterium tibi etiam genere sociatum.