<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Item legit: Quid enim dubitemus redemptori <lb/>
            nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an <lb/>
            uero ille de caelis in membra descendit humana, <lb/>
            ut membra eius essemus, et nos, ne ipsa eius membra<lb n="15"/>
            crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere <lb/>
            formidamus? propter nos nihil sufficientius <lb/>
            quam christiani fideles et oboedientes sumus; <lb/>
            hoc ergo semper simus. episcopi autem propter <lb/>
            christianos populos ordinamur; quod ergo christianis<lb n="20"/>
            populis ad christianam pacem prodest, hoc <lb/>
            de nostro episcopatu faciamus. Augustinus episcopus <lb/>
            dixit: Propter nos hoc debemus esse quod uos. quid debes <lb/>
            esse tu cuicumque loquor uestrum? christianus fidelis oboediens. <lb/>
            hoc tu propter te, hoc et ego propter me. ergo, quod tu<lb n="25"/>
            propter te et ego propter me, semper esse debemus, quod <lb/>
            autem sum propter te, sim si tibi prodest, non sim si tibi <lb/>
            obest. ecce quod dictum est attendite. item legit: Si serui <lb/>
            utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris <lb/>
            temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis <lb n="30"/>
            dignitas fructuosior nobis erit, si gregem

<note type="footnote"> 10 Luc. 18, 14 12. 28 August. epist. 128, 3 </note>

<note type="footnote"> 6 alter <hi rend="italic">/</hi> aliter <hi rend="italic">rv</hi> 14 humana membra descendit <hi rend="italic">fv</hi> membra humana <lb/>
            descendit <hi rend="italic">y</hi> 18 obedientes simus <hi rend="italic">/</hi> 19 semper sumus <hi rend="italic">rf</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            Christi deposita magis collegerit quam retenta <lb/>
            disperserit. cumque recitaret, Augustinus episcopus dixit: <lb/>
            Fratres mei, si dominum cogitamus, locus iste altior specula <lb/>
            uinitoris est, non fastigium superbientis. si, cum uolo retinere <lb/>
            episcopatum meum, dispergo gregem Christi, quomodo est <lb n="5"/>
            damnum gregis honor pastoris? item legit: Nam qua fronte <lb/>
            in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus <lb/>
            honorem, si christianam in hoc saeculo noster <lb/>
            honor impedit unitatem? haec propterea praelostantiae <lb/>
            tuae scribenda curauimus et ut per<lb n="10"/>
            innotescant omnibus postulamus, ut in adiutorio <lb/>
            domini dei nostri, quo admonente ista promittimus <lb/>
            et quo adiuuante nos implere posse confidimus, <lb/>
            etiam ante collationem, si fieri potest, corda <lb/>
            hominum uel infirma uel dura pia caritas aut sanet <lb n="15"/>
            aut edomet ac sic iam pacificis mentibus non <lb/>
            resistamus manifestissimae ueritati et disputationem <lb/>
            uel praecedamus concordia uel sequamur. <lb/>
            neque enim desperare debemus, si recolunt esse <lb/>
            pacificos beatos, quoniam ipsi filii dei uocabun- <lb n="20"/>
            . tur, multo dignius et facilius eos uelle, ut pars <lb/>
            Donati uniuerso orbi christiano reconcilietur quam <lb/>
            uniuersus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur, <lb/>
            cum praesertim de Maximiani sacrilego <lb/>
            e t damnato schismate uenientes, quos etiam terrenarum <lb n="25"/>
            potestatum iussionibus insectando emendare <lb/>
            curarunt, tanta diligentia quaesierunt, ut <lb/>
            nec baptismum ab eis datum rescindere auderent <lb/>
            et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris <lb/>
            diminutione susciperent, quosdam uero in illius

<note type="footnote"> 6 August. epist. 128, 3-4 20 cf. Matth. 5, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 magis <hi rend="italic">deposita y</hi> 10 et ut] ut et <hi rend="italic">y, puncto post</hi> omnibus <hi rend="italic">posito</hi> <lb/>
            17 disputationem nostram <hi rend="italic">iv</hi> 19 beatos esse <hi rend="italic">pacificos y</hi> 27 dilectione <lb/>
            <hi rend="italic">(cf. 12 init.) quaesierint y</hi> 29 honoris eorum deminutione <hi rend="italic">y</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="190"/>
            discissionis societate impollutos esse censerent. <lb/>
            quorum inter se concordiae non inuidemus, sed <lb/>
            eos oportet aduertere, quam pie ramum a se fractum <lb/>
            tanto studio radix catholica inquirit, si ramus <lb/>
            ipse similiter a se paruum fragmen incisum sic<lb n="5"/>
            colligere laborauit. et alia manu: optamus te, fili, <lb/>
            in domino bene ualere. 
</p></div></div></body></text></TEI>