Item legit: Quid enim dubitemus redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an uero ille de caelis in membra descendit humana, ut membra eius essemus, et nos, ne ipsa eius membra crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? propter nos nihil sufficientius quam christiani fideles et oboedientes sumus; hoc ergo semper simus. episcopi autem propter christianos populos ordinamur; quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Augustinus episcopus dixit: Propter nos hoc debemus esse quod uos. quid debes esse tu cuicumque loquor uestrum? christianus fidelis oboediens. hoc tu propter te, hoc et ego propter me. ergo, quod tu propter te et ego propter me, semper esse debemus, quod autem sum propter te, sim si tibi prodest, non sim si tibi obest. ecce quod dictum est attendite. item legit: Si serui utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem 10 Luc. 18, 14 12. 28 August. epist. 128, 3 6 alter / aliter rv 14 humana membra descendit fv membra humana descendit y 18 obedientes simus / 19 semper sumus rf Christi deposita magis collegerit quam retenta disperserit. cumque recitaret, Augustinus episcopus dixit: Fratres mei, si dominum cogitamus, locus iste altior specula uinitoris est, non fastigium superbientis. si, cum uolo retinere episcopatum meum, dispergo gregem Christi, quomodo est damnum gregis honor pastoris? item legit: Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? haec propterea praelostantiae tuae scribenda curauimus et ut per innotescant omnibus postulamus, ut in adiutorio domini dei nostri, quo admonente ista promittimus et quo adiuuante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum uel infirma uel dura pia caritas aut sanet aut edomet ac sic iam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae ueritati et disputationem uel praecedamus concordia uel sequamur. neque enim desperare debemus, si recolunt esse pacificos beatos, quoniam ipsi filii dei uocabun- . tur, multo dignius et facilius eos uelle, ut pars Donati uniuerso orbi christiano reconcilietur quam uniuersus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur, cum praesertim de Maximiani sacrilego e t damnato schismate uenientes, quos etiam terrenarum potestatum iussionibus insectando emendare curarunt, tanta diligentia quaesierunt, ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris diminutione susciperent, quosdam uero in illius 6 August. epist. 128, 3-4 20 cf. Matth. 5, 9 1 magis deposita y 10 et ut] ut et y, puncto post omnibus posito 17 disputationem nostram iv 19 beatos esse pacificos y 27 dilectione (cf. 12 init.) quaesierint y 29 honoris eorum deminutione y discissionis societate impollutos esse censerent. quorum inter se concordiae non inuidemus, sed eos oportet aduertere, quam pie ramum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se paruum fragmen incisum sic colligere laborauit. et alia manu: optamus te, fili, in domino bene ualere.