<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Et cum legeret, Augustinus episcopus dixit: Dicam caritati <lb/>
            uestrae et commemorem rem dulcissimam et suauissimam, <lb/>
            quam domino adiuuante sumus experti. cum ante ipsam collationem <lb/>
            inter nos aliqui fratres de hac re colloqueremur, quia <lb n="20"/>
            pro pace Christi episcopi debent esse aut debent non esse, <lb/>
            quod nobis fatendum est, circumspicientes omnes fratres et <lb/>
            coepiscopos nostros, non facile nobis occurrebant, qui hoc <lb/>
            uellent suscipere et de hac humilitate domino sacrificare. <lb/>
            dicebamus, ut fieri solet, \'ille potest, ille non potest, ille <lb n="25"/>
            consentit hoc, ille non tolerat\', loquentes pro suspicionibus <lb/>
            nostris magis, qui corda illorum uidere minime poteramus. <lb/>
            quando autem uentum est ut hoc palam fieret, in concilio

<note type="footnote"> 1 utrimque] utrumque <hi rend="italic">rf</hi> utroque-praeueniente] uterque ab alterutro <lb/>
            honore mutuo praeuenitur <hi rend="italic">y</hi> 2 perceptio <hi rend="italic">y, cf. Caes. 5 sub finem</hi> <lb/>
            6 ex] ab <hi rend="italic">y</hi> 7 discissionis <hi rend="italic">fvy</hi> 9 christiani populi <hi rend="italic">y</hi> 12 secedamus <hi rend="italic">y</hi> <lb/>
            in singulis <hi rend="italic">y</hi> 14 episcopis (epif) <hi rend="italic">scripsi</hi> his <hi rend="italic">rf, cf. Breuic. I 5:</hi> utrisque <lb/>
            de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis <lb/>
            ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur ab—annuentibus] <lb/>
            ab his, qui singuli in ecclesiis singulis inuenientur <hi rend="italic">vy</hi> 15 unitate <lb/>
            facta <hi rend="italic">v</hi> 27 magis <hi rend="italic">ante</hi> pro <hi rend="italic">exhibent fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="188"/>
            uniuersorum tam frequenti paene trecentorum episcoporum <lb/>
            sic placuit omnibus, sic exarserunt omnes, ut parati essent <lb/>
            episcopatum pro Christi unitate deponere et non perdere, sed <lb/>
            deo tutius commendare. duo ibi uix inuenti sunt quibus displiceret, <lb/>
            unus annosus senex, qui hoc etiam dicere liberius<lb n="5"/>
            ausus est; alter uoluntatem suam tacito uultu significauit. <lb/>
            sed posteaquam illum senem liberius hoc dicentem obruit <lb/>
            omnium fraterna correptio, illo mutante sententiam uultum <lb/>
            etiam ille mutauit. audite ergo, quibus modis etiam ipsa exhortatio <lb/>
            facta est propter illum qui ait: qui se humiliat <lb n="10"/>
            exaltabitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>