Et cum legeret, Augustinus episcopus dixit: Dicam caritati uestrae et commemorem rem dulcissimam et suauissimam, quam domino adiuuante sumus experti. cum ante ipsam collationem inter nos aliqui fratres de hac re colloqueremur, quia pro pace Christi episcopi debent esse aut debent non esse, quod nobis fatendum est, circumspicientes omnes fratres et coepiscopos nostros, non facile nobis occurrebant, qui hoc uellent suscipere et de hac humilitate domino sacrificare. dicebamus, ut fieri solet, \'ille potest, ille non potest, ille consentit hoc, ille non tolerat\', loquentes pro suspicionibus nostris magis, qui corda illorum uidere minime poteramus. quando autem uentum est ut hoc palam fieret, in concilio 1 utrimque] utrumque rf utroque-praeueniente] uterque ab alterutro honore mutuo praeuenitur y 2 perceptio y, cf. Caes. 5 sub finem 6 ex] ab y 7 discissionis fvy 9 christiani populi y 12 secedamus y in singulis y 14 episcopis (epif) scripsi his rf, cf. Breuic. I 5: utrisque de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur ab—annuentibus] ab his, qui singuli in ecclesiis singulis inuenientur vy 15 unitate facta v 27 magis ante pro exhibent fv uniuersorum tam frequenti paene trecentorum episcoporum sic placuit omnibus, sic exarserunt omnes, ut parati essent episcopatum pro Christi unitate deponere et non perdere, sed deo tutius commendare. duo ibi uix inuenti sunt quibus displiceret, unus annosus senex, qui hoc etiam dicere liberius ausus est; alter uoluntatem suam tacito uultu significauit. sed posteaquam illum senem liberius hoc dicentem obruit omnium fraterna correptio, illo mutante sententiam uultum etiam ille mutauit. audite ergo, quibus modis etiam ipsa exhortatio facta est propter illum qui ait: qui se humiliat exaltabitur.