Et cum legeret, Augustinus episcopus dixit: Dicam caritati uestrae et commemorem rem dulcissimam et suauissimam, quam domino adiuuante sumus experti. cum ante ipsam collationem inter nos aliqui fratres de hac re colloqueremur, quia pro pace Christi episcopi debent esse aut debent non esse, quod nobis fatendum est, circumspicientes omnes fratres et coepiscopos nostros, non facile nobis occurrebant, qui hoc uellent suscipere et de hac humilitate domino sacrificare. dicebamus, ut fieri solet, \'ille potest, ille non potest, ille consentit hoc, ille non tolerat\', loquentes pro suspicionibus nostris magis, qui corda illorum uidere minime poteramus. quando autem uentum est ut hoc palam fieret, in concilio 1 utrimque] utrumque rf utroque-praeueniente] uterque ab alterutro honore mutuo praeuenitur y 2 perceptio y, cf. Caes. 5 sub finem 6 ex] ab y 7 discissionis fvy 9 christiani populi y 12 secedamus y in singulis y 14 episcopis (epif) scripsi his rf, cf. Breuic. I 5: utrisque de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur ab—annuentibus] ab his, qui singuli in ecclesiis singulis inuenientur vy 15 unitate facta v 27 magis ante pro exhibent fv uniuersorum tam frequenti paene trecentorum episcoporum sic placuit omnibus, sic exarserunt omnes, ut parati essent episcopatum pro Christi unitate deponere et non perdere, sed deo tutius commendare. duo ibi uix inuenti sunt quibus displiceret, unus annosus senex, qui hoc etiam dicere liberius ausus est; alter uoluntatem suam tacito uultu significauit. sed posteaquam illum senem liberius hoc dicentem obruit omnium fraterna correptio, illo mutante sententiam uultum etiam ille mutauit. audite ergo, quibus modis etiam ipsa exhortatio facta est propter illum qui ait: qui se humiliat exaltabitur. Item legit: Quid enim dubitemus redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an uero ille de caelis in membra descendit humana, ut membra eius essemus, et nos, ne ipsa eius membra crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? propter nos nihil sufficientius quam christiani fideles et oboedientes sumus; hoc ergo semper simus. episcopi autem propter christianos populos ordinamur; quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Augustinus episcopus dixit: Propter nos hoc debemus esse quod uos. quid debes esse tu cuicumque loquor uestrum? christianus fidelis oboediens. hoc tu propter te, hoc et ego propter me. ergo, quod tu propter te et ego propter me, semper esse debemus, quod autem sum propter te, sim si tibi prodest, non sim si tibi obest. ecce quod dictum est attendite. item legit: Si serui utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem 10 Luc. 18, 14 12. 28 August. epist. 128, 3 6 alter / aliter rv 14 humana membra descendit fv membra humana descendit y 18 obedientes simus / 19 semper sumus rf Christi deposita magis collegerit quam retenta disperserit. cumque recitaret, Augustinus episcopus dixit: Fratres mei, si dominum cogitamus, locus iste altior specula uinitoris est, non fastigium superbientis. si, cum uolo retinere episcopatum meum, dispergo gregem Christi, quomodo est damnum gregis honor pastoris? item legit: Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? haec propterea praelostantiae tuae scribenda curauimus et ut per innotescant omnibus postulamus, ut in adiutorio domini dei nostri, quo admonente ista promittimus et quo adiuuante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum uel infirma uel dura pia caritas aut sanet aut edomet ac sic iam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae ueritati et disputationem uel praecedamus concordia uel sequamur. neque enim desperare debemus, si recolunt esse pacificos beatos, quoniam ipsi filii dei uocabun- . tur, multo dignius et facilius eos uelle, ut pars Donati uniuerso orbi christiano reconcilietur quam uniuersus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur, cum praesertim de Maximiani sacrilego e t damnato schismate uenientes, quos etiam terrenarum potestatum iussionibus insectando emendare curarunt, tanta diligentia quaesierunt, ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris diminutione susciperent, quosdam uero in illius 6 August. epist. 128, 3-4 20 cf. Matth. 5, 9 1 magis deposita y 10 et ut] ut et y, puncto post omnibus posito 17 disputationem nostram iv 19 beatos esse pacificos y 27 dilectione (cf. 12 init.) quaesierint y 29 honoris eorum deminutione y discissionis societate impollutos esse censerent. quorum inter se concordiae non inuidemus, sed eos oportet aduertere, quam pie ramum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se paruum fragmen incisum sic colligere laborauit. et alia manu: optamus te, fili, in domino bene ualere. Quo recitato Augustinus episcopus dixit: Audite qui nescitis, audite, obsecro uos. deo gratias, quia ipso praesente loquor. causam istam Maximianistarum, quam uolo modo uobis exponere, ubi omnium calumniarum suarum tamquam malarum mercium nauem fregerunt, causam ergo istam Maximianistarum cum totiens obiecissemus in nostra collatione, nihil aduersus eam dicere potuerunt, id est aduersus obiectionem nostram totiens insertam, totiens repetitam, totiens eorum frontibus illisam nihil omnino respondere potuerunt, quia quod responderent non inuenerunt. audite ergo illam diligenter. ecce hic est, audit me. si mentior, redarguat, probare me compellat. gesta quidem ipsa hic non sunt, sed ibi sit causa. feramus quaslibet dilationes, ut ad documenta necessaria ueniamus, si probauero quod dico. si tamen inde dubitat aut, quod absit, dubitare se fingit, quod pace eius dixerim, non communicet, si non probauero. si autem scit iam me uerum dicere et nouit propterea respondere noluisse, quia quod responderet non potuit inuenire, rogo uos, ut ipsi iudicetis quid sit tolerabilius, in honore suo suscipere a se damnatum an fratrem agnoscere non aliquando a se conuictum. intendite, obsecro, audite narrationem. Maximianus quidam diaconus fuit Carthaginiensis in parte Donati. siue merito superbiae suae siue, ut ipsi putant, merito iustitiae suae offendit episcopum suum, id est Primianum Carthaginiensem, siue inique, si superbus meliorem, siue iuste, si probus inprobiorem. excommunicatus est a Primiano. 1 esse] fuisse y 3 tanto studio ramum a se fractum y 6 laborauerit rrnl 29 Carthaginensis et 32 Carthaginensem Ffo perrexit ad episcopos uicinos, concitauit inuidiam Primiano, accusauit eum apud illos. uentum est ad Carthaginem. uoluerunt qui uenerunt multi episcopi Donatistae ad se uenire Primianum, sicut uoluerunt maiores istorum ad se uenire Caecilianum. factione cognita noluit ad istos uenire Primianus, sicut ad illos noluit uenire Caecilianus. damnatus est ab istis absens Primianus, sicut ab illis damnatus est absens Caecilianus. qualem imaginem rerum uoluit deus ante oculos nostros recenti tempore ponere, quoniam nimis antiqua iam delebat obliuio! damnatus est absens. ab aliis episcopis partis Donati Primianus communioni est restitutus, immo quia eum non deposuerunt, in sua sede firmatus est. damnati sunt Maximianistae, sicut a peregrinis episcopis et transmarinis absoluto Caeciliano meruit damnari Donatus. damnatus est Maximianus cum duodecim ordinatoribus suis. factio quidem ipsa plurimos continebat; centum erant fortassis episcopi. sed ne maior praecisio fieret, isti noluerunt paucis deiectis multis imponere disciplinam. damnarunt solos qui affuerunt ordinationi Maximiani, quando contra episcopum suum illicite est leuatus episcopus; ceteri in ipsa factione constituti, si redire ad ecclesiam uellent, in suis permitterentur honoribus. uerbis quidem suis ostendebant eos foris esse ab ecclesia; quem enim hortaris ut intret, foris est. constituto ergo die, intra quem diem si redirent nihil eis obessent quae aduersus Primianum dicebantur, decreto Bagaiensi firmauerunt, damnatus est Maximianus cum duodecim. coepit agi, ut damnati de basilicis pellerentur. interpellantur iudices, interpellantur proconsules, in iudicium allegatur episcopale Bagaiense concilium. dicuntur haeretici, demonstrantur damnati, impetrantur iussiones, auxilia congregantur, uenitur ad eiciendos de basilicis homines damnatos et in sua pertinacia constitutos. illis condemnatis populi qui fauebant restiterunt, ubi non potuerunt uicti sunt, in locum eorum qui uicti sunt et expulsi alii ordinati sunt. 17 uoluerunt v 19 eleuatus fv 24 eis nihil fv 25 bagalensi r firmarunt fv 28 bagalense r ex quibus duos nouimus, ut de ceteris taceamus, unum Felicianum (Mustitanum), alterum Praetextatum Assuritanum, quos post annos duos aut tres per Optatum Gildonianum post multas illis illatas persecutiones iudiciariis prosecutionibus et tota acrimonia potestatum in suis honoribus susceperunt. post damnationem suam, post eiectionem, post persecutiones susceperunt illos in honoribus suis, adiunxerunt sibi socios atque collegas. nam in loco unius ipsorum Praetextati Assuritani alium iam ordinauerant nomine Rogatum, qui modo catholicus est, cui exercitus istorum, id est agmen circumcellionum, . linguam et manum praecidit. illi autem, qui per ipsum tempus, quo illi damnati foris erant, ferme per triennium baptizati sunt a damnatis, baptizati sunt foris ab ecclesia istorum, sic sunt suscepti. nemo dixit non habes baptismum, quia foris es baptizatus\': et rebaptizatur qui uenit de Epheso de Smyrna de Thessalonica de ceteris ecclesiis, quas suo labore apostoli plantauerunt et ad quas legimus missas apostolorum epistulas, quas audimus in ecclesia recitari. Sententia tenetur, et quantum audiuimus ab ipso fratre nostro, quem deus faciat pacatum fratrem nostrum, ab isto Emerito est dicta sententia ubi illi damnati sunt. legatur ipsa sententia ubi illi damnati sunt, et legatur sententia ubi Caecilianum damnauerunt maiores istorum, et uideamus qui rei peiores facti sunt, qui grauiore sententia puniti, qui strepitu maiore damnati. ibi dixit: licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum 25 Sententia concilii Bagaiensis 2 Mustitanum suppleui praetestatum JH 4 persecutionibus f 8 praetestati r 9 ordinauerunt fv 16 amirna r 18 epistolas rfv 21 dictata fv, cf. Cresc. III19, 22 dictator uel dictor illius sententiae 25 Aug. sententiam concilii Bagaitani ex memoria recitat; cf. infra 11 nomina omnium mihi non occurrunt 27 uda] unda r 28 tardiose calor euaporauerit r uirus euanescente umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum tamen parricidium et facinus suum feta scelerum uota pepererunt, quod ante praedictum est: \'parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem.\' sed quoniam serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa quos puniat. et inter cetera: loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chorae et Abiron ministrum. haec uerba sunt partis Donati in Maximianistas isto ut audiuimus dictante prolata. scitis autem qui sunt Dathan, Chore et Abiron. ipsi primo schisma fecerunt, quibus poena usitata non suffecit: uiuos aperta terra deuorauit. Dathae, Chorae et Abiron ministrum, uerba ipsius sunt, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. audite adhuc: et quod adhuc eum, inquit, dehiscens terra non absorbuit, ad maius iudicium superis reseruauit. raptus enim poenam sui compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. uerba sunt ipsius Maximianum damnantis uel potius, ut ipse dicit, \'ore ueridico\' fulminantis. et tamen collecti sunt, aspides uiperae parricidae nec exsufflatur baptismus, quem dedit aspis uipera parricida. audistis, quantus ignis exarserit eloquentiae, quando inuenit faenum quod posset incendere. 4 Ps. 7, 15 10. 18. 20 Sententia concilii Bagaiensis 17 cf. Num. 16, 32 26 cf. pag. 195, 3 ;- 1 unbraculo r 2 facinus et parricidium v et Aug. alias 8 indulgentia scripsi indulgentiae rfv, cf. Cresc. IIII 31, 318 10 kafiii 1; 13 et 18 Dathan f 16 sint Iv . 21 sorbuit alias 22 iudicium] supplicium alias poenam om. r 23 sui] suam alias 27 eisuflatur F LIII. August. c. Don. III. 13 frater Emerite, amplexus es fratrem tuum Felicianum tui oris fulmine condemnatum: agnosce fratrem tuum Deuterium tibi etiam genere sociatum.