Alypius episcopus ecclesiae catholicae epistulam recitauit: Honorabili ac dilectissimo filio, uiro clarissimo et spectabili, tribuno et notario Marcellino Aurelius, Siluanus et uniuersi episcopi catholici. Edicto spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique seruandae et ueritati manifestandae ac muniendae consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus. illo etiam ueritate confisi nos uinculo condicionis obstringimus, ut, si nobis hi cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum dei promissa populi christiani usque quaque crescendo iam magnam partem orbis implessent et in ceteram dilatarentur implendam, subito ecclesiam Christi nescio quorum quos isti accusant peccatorum perisse contagione et in sola parte Donati remansisse, si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopatus requiremus, sed eorum sequemur pro sola salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita ueritate debebimus. si autem 9 August. epist. 128,1—3 (ed. Goldbacher), signaui y- cf. Breuic. 15 1 ex ordine recitentur fo 2 tamen post capite exhibet F 8 Alipius rj epistolam Tfv 11 Dicto / 14 ac muniendae] muniendaeque y 16 litteras om. f illa Tf 18 hi] hoc lf 20 impleuissent fv implerent y 21 cetera-implenda y 23 contagio y 24 remansisse parte Donati fvy 26 episcopatus] episcopalis muneris y 27 sola aeterna salute vy nos potius ualuerimus ostendere ecclesiam Christi omnium non solum Africanarum, sed etiam transmarinarum prouinciarum, multarum gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem et sicut scriptum est toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse, si denique ipsorum, quos tunc accusare uoluerunt potius quam conuincere ualuerunt, quaestionem definitam, quamuis non in eis ecclesia consistat, et Caecilianum innocentem, illos autem uiolentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen cuius examen crirainationes suas ultro accusando miserunt, postremo si, quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, uel humanis documentis uel diuinis probauerimus aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam aut Christi ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam, sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum uiam salutis inueniant, sed nec honorem episcopatus amittant. neque enim in eis diuinae sacramenta ueritatis, sed commenta humani detestamur erroris, quibus sublatis fraternum pectus complectemur christiana nobis caritate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato uicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo iuxta considente collega. hoc cum alternis basilicis 5 cf. Col. 1, 6 2 affricanaruin r sed] uerum fvy 3 multarumque vy 9 quae- Btionem demonstrauerimus esse finitam y 10 ecclesia] ecclesiae causa vy 11 autem om. r 14 quidquid] quid Tf 24 amplectimur y 29 considentem collegam If utrimque conceditur utroque alterum cum honore mutuo praeueniente, quia, ubi praeceptio caritatis dilatauerit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto deinceps iam singulis singuli pristino more succedant. nec nouum aliquid fiet; nam hoc ex ipsius separationis exordio in eis, qui damnato nefariae dissensionis errore unitatis dulcedinem uel sero sapuerunt, catholica dilectio custodiuit. aut si forte populi christiani singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio discedamus et ecclesiis singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab episcopis singulis in ecclesiis singulis annuentibus unitati factae per loca necessaria singuli constituantur episcopi.