Alypius episcopus ecclesiae catholicae epistulam recitauit: Honorabili ac dilectissimo filio, uiro clarissimo et spectabili, tribuno et notario Marcellino Aurelius, Siluanus et uniuersi episcopi catholici. Edicto spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique seruandae et ueritati manifestandae ac muniendae consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus. illo etiam ueritate confisi nos uinculo condicionis obstringimus, ut, si nobis hi cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum dei promissa populi christiani usque quaque crescendo iam magnam partem orbis implessent et in ceteram dilatarentur implendam, subito ecclesiam Christi nescio quorum quos isti accusant peccatorum perisse contagione et in sola parte Donati remansisse, si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopatus requiremus, sed eorum sequemur pro sola salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita ueritate debebimus. si autem 9 August. epist. 128,1—3 (ed. Goldbacher), signaui y- cf. Breuic. 15 1 ex ordine recitentur fo 2 tamen post capite exhibet F 8 Alipius rj epistolam Tfv 11 Dicto / 14 ac muniendae] muniendaeque y 16 litteras om. f illa Tf 18 hi] hoc lf 20 impleuissent fv implerent y 21 cetera-implenda y 23 contagio y 24 remansisse parte Donati fvy 26 episcopatus] episcopalis muneris y 27 sola aeterna salute vy nos potius ualuerimus ostendere ecclesiam Christi omnium non solum Africanarum, sed etiam transmarinarum prouinciarum, multarum gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem et sicut scriptum est toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse, si denique ipsorum, quos tunc accusare uoluerunt potius quam conuincere ualuerunt, quaestionem definitam, quamuis non in eis ecclesia consistat, et Caecilianum innocentem, illos autem uiolentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen cuius examen crirainationes suas ultro accusando miserunt, postremo si, quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, uel humanis documentis uel diuinis probauerimus aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam aut Christi ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam, sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum uiam salutis inueniant, sed nec honorem episcopatus amittant. neque enim in eis diuinae sacramenta ueritatis, sed commenta humani detestamur erroris, quibus sublatis fraternum pectus complectemur christiana nobis caritate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato uicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo iuxta considente collega. hoc cum alternis basilicis 5 cf. Col. 1, 6 2 affricanaruin r sed] uerum fvy 3 multarumque vy 9 quae- Btionem demonstrauerimus esse finitam y 10 ecclesia] ecclesiae causa vy 11 autem om. r 14 quidquid] quid Tf 24 amplectimur y 29 considentem collegam If utrimque conceditur utroque alterum cum honore mutuo praeueniente, quia, ubi praeceptio caritatis dilatauerit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto deinceps iam singulis singuli pristino more succedant. nec nouum aliquid fiet; nam hoc ex ipsius separationis exordio in eis, qui damnato nefariae dissensionis errore unitatis dulcedinem uel sero sapuerunt, catholica dilectio custodiuit. aut si forte populi christiani singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio discedamus et ecclesiis singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab episcopis singulis in ecclesiis singulis annuentibus unitati factae per loca necessaria singuli constituantur episcopi. Et cum legeret, Augustinus episcopus dixit: Dicam caritati uestrae et commemorem rem dulcissimam et suauissimam, quam domino adiuuante sumus experti. cum ante ipsam collationem inter nos aliqui fratres de hac re colloqueremur, quia pro pace Christi episcopi debent esse aut debent non esse, quod nobis fatendum est, circumspicientes omnes fratres et coepiscopos nostros, non facile nobis occurrebant, qui hoc uellent suscipere et de hac humilitate domino sacrificare. dicebamus, ut fieri solet, \'ille potest, ille non potest, ille consentit hoc, ille non tolerat\', loquentes pro suspicionibus nostris magis, qui corda illorum uidere minime poteramus. quando autem uentum est ut hoc palam fieret, in concilio 1 utrimque] utrumque rf utroque-praeueniente] uterque ab alterutro honore mutuo praeuenitur y 2 perceptio y, cf. Caes. 5 sub finem 6 ex] ab y 7 discissionis fvy 9 christiani populi y 12 secedamus y in singulis y 14 episcopis (epif) scripsi his rf, cf. Breuic. I 5: utrisque de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur ab—annuentibus] ab his, qui singuli in ecclesiis singulis inuenientur vy 15 unitate facta v 27 magis ante pro exhibent fv uniuersorum tam frequenti paene trecentorum episcoporum sic placuit omnibus, sic exarserunt omnes, ut parati essent episcopatum pro Christi unitate deponere et non perdere, sed deo tutius commendare. duo ibi uix inuenti sunt quibus displiceret, unus annosus senex, qui hoc etiam dicere liberius ausus est; alter uoluntatem suam tacito uultu significauit. sed posteaquam illum senem liberius hoc dicentem obruit omnium fraterna correptio, illo mutante sententiam uultum etiam ille mutauit. audite ergo, quibus modis etiam ipsa exhortatio facta est propter illum qui ait: qui se humiliat exaltabitur. Item legit: Quid enim dubitemus redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an uero ille de caelis in membra descendit humana, ut membra eius essemus, et nos, ne ipsa eius membra crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? propter nos nihil sufficientius quam christiani fideles et oboedientes sumus; hoc ergo semper simus. episcopi autem propter christianos populos ordinamur; quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. Augustinus episcopus dixit: Propter nos hoc debemus esse quod uos. quid debes esse tu cuicumque loquor uestrum? christianus fidelis oboediens. hoc tu propter te, hoc et ego propter me. ergo, quod tu propter te et ego propter me, semper esse debemus, quod autem sum propter te, sim si tibi prodest, non sim si tibi obest. ecce quod dictum est attendite. item legit: Si serui utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem 10 Luc. 18, 14 12. 28 August. epist. 128, 3 6 alter / aliter rv 14 humana membra descendit fv membra humana descendit y 18 obedientes simus / 19 semper sumus rf Christi deposita magis collegerit quam retenta disperserit. cumque recitaret, Augustinus episcopus dixit: Fratres mei, si dominum cogitamus, locus iste altior specula uinitoris est, non fastigium superbientis. si, cum uolo retinere episcopatum meum, dispergo gregem Christi, quomodo est damnum gregis honor pastoris? item legit: Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? haec propterea praelostantiae tuae scribenda curauimus et ut per innotescant omnibus postulamus, ut in adiutorio domini dei nostri, quo admonente ista promittimus et quo adiuuante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum uel infirma uel dura pia caritas aut sanet aut edomet ac sic iam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae ueritati et disputationem uel praecedamus concordia uel sequamur. neque enim desperare debemus, si recolunt esse pacificos beatos, quoniam ipsi filii dei uocabun- . tur, multo dignius et facilius eos uelle, ut pars Donati uniuerso orbi christiano reconcilietur quam uniuersus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur, cum praesertim de Maximiani sacrilego e t damnato schismate uenientes, quos etiam terrenarum potestatum iussionibus insectando emendare curarunt, tanta diligentia quaesierunt, ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris diminutione susciperent, quosdam uero in illius 6 August. epist. 128, 3-4 20 cf. Matth. 5, 9 1 magis deposita y 10 et ut] ut et y, puncto post omnibus posito 17 disputationem nostram iv 19 beatos esse pacificos y 27 dilectione (cf. 12 init.) quaesierint y 29 honoris eorum deminutione y discissionis societate impollutos esse censerent. quorum inter se concordiae non inuidemus, sed eos oportet aduertere, quam pie ramum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se paruum fragmen incisum sic colligere laborauit. et alia manu: optamus te, fili, in domino bene ualere.