<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Cumque reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae<lb n="15"/>
            dixit: Si ergo sub ueritate tacuisti, non sine causa uenisti, <lb/>
            nisi quia istos decipere uoluisti. cumque diu reticeret, <lb/>
            Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Uidetis, fratres, <lb/>
            diu tacentem; moneo ut optetis resipiscentem, obsecro ne <lb/>
            sequamini pereuntem. uerumtamen quoniam gesta collationis<lb n="20"/>
            nostrae commemorauit, ubi apparere posse dixit, utrum ueritate <lb/>
            sit uictus an potestate oppressus, multa sunt quidem <lb/>
            ubi superfluis et moratoriis proseeutionibus gesta cumularunt, <lb/>
            nihil aliud magnis uiribus agentes, nisi ut nihil ageretur; sed <lb/>
            domino praesidente et causam suam agente uentum est quo<lb n="25"/>
            noluerunt. dicta causa atque definita est. sed si omnia gesta <lb/>
            uobis legere uelimus, quamquam praesentibus uobis fratrem <lb/>
            et coepiscopum meum Deuterium obstringo, ut, quemadmodum <lb/>
            fit apud Carthaginem, apud Tagastem, apud Constantinam, <lb/>
            apud Hipponem, apud omnes diligentes ecclesias, sic etiam <lb n="30"/>
            deinceps facere non pigrescat, ut annis omnibus per ieiuniorum <lb/>
            dies, id est quadragesima ante pascha, quando uobis maxime <lb/>
            ieiunantibus plus uacat audire, eadem gesta collationis per

<note type="footnote"> 20 collationis <hi rend="italic">v</hi> communionis <hi rend="italic">rj</hi> 21 commemorauerit <hi rend="italic">/</hi> 29 Thagastem <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 30 hypponem J* </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            annos singulos uniuersa a capite in finem recitentur ex ordine, <lb/>
            tamen, ut dicere coeperam, quia non omnia uobis modo legere <lb/>
            possumus, dignamini prius audire ante collationem quas litteras <lb/>
            dederimus ad cognitorem, ubi promisimus uel quemadmodum <lb/>
            suscipi uellemus si uicti fuissemus, uel quemadmodum <lb n="5"/>
            eos susciperemus si uinceremus, ut uideretur non in contentione, <lb/>
            sed in humilitate esse uictoria. 
</p></div></div></body></text></TEI>