Cumque reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Si ergo sub ueritate tacuisti, non sine causa uenisti, nisi quia istos decipere uoluisti. cumque diu reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Uidetis, fratres, diu tacentem; moneo ut optetis resipiscentem, obsecro ne sequamini pereuntem. uerumtamen quoniam gesta collationis nostrae commemorauit, ubi apparere posse dixit, utrum ueritate sit uictus an potestate oppressus, multa sunt quidem ubi superfluis et moratoriis proseeutionibus gesta cumularunt, nihil aliud magnis uiribus agentes, nisi ut nihil ageretur; sed domino praesidente et causam suam agente uentum est quo noluerunt. dicta causa atque definita est. sed si omnia gesta uobis legere uelimus, quamquam praesentibus uobis fratrem et coepiscopum meum Deuterium obstringo, ut, quemadmodum fit apud Carthaginem, apud Tagastem, apud Constantinam, apud Hipponem, apud omnes diligentes ecclesias, sic etiam deinceps facere non pigrescat, ut annis omnibus per ieiuniorum dies, id est quadragesima ante pascha, quando uobis maxime ieiunantibus plus uacat audire, eadem gesta collationis per 20 collationis v communionis rj 21 commemorauerit / 29 Thagastem v 30 hypponem J* annos singulos uniuersa a capite in finem recitentur ex ordine, tamen, ut dicere coeperam, quia non omnia uobis modo legere possumus, dignamini prius audire ante collationem quas litteras dederimus ad cognitorem, ubi promisimus uel quemadmodum suscipi uellemus si uicti fuissemus, uel quemadmodum eos susciperemus si uinceremus, ut uideretur non in contentione, sed in humilitate esse uictoria.