<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ad hunc articulum causa perducta est, ut, quoniam <lb/>
            uenit et quantum cognouimus sponte uenit, non sit huic ecclesiae <lb/>
            infructuosus eius aduentus. aut enim, quod magis <lb/>
            optamus et cupimus, etiam de illius salute uobiscum in catholica <lb/>
            pace gaudebimus, aut si, quod abominamur et detestamur,<lb n="20"/>
            ipse in illa pertinacia perdurauerit, debetis uos eius <lb/>
            praesentia melius nosse, quid intersit inter catholicam pacem <lb/>
            et haereticam dissensionem. partis enim Donati episcopus est, <lb/>
            sed Donatistis huius ciuitatis ordinatus; quos Donatistas in <lb/>
            nomine Christi in gremium catholicum iam magna ex parte <lb n="25"/>
            suscepimus, ita ut paene omnes communioni catholicae sociatos <lb/>
            esse gaudeamus. sed quoniam et qui iam communicarunt <lb/>
            non quidem uniuersi, sed quidam uidentur de ipsa, ut paulo <lb/>
            ante dixi, catholica ueritate dubitare, quidam uero non saltem <lb/>
            dubitant, sed adhuc corde positi in parte Donati praesentiam <lb n="30"/>
            nobis exhibent corporalem, siue uiri siue feminae carne intus, <lb/>
            spiritu foris, bonum esse aestimamus episcopum ipsorum interrogare, <lb/>
            ut, si habet aliquid quod pro ipsa parte adhuc

<note type="footnote"> 9 Gal. 4, 19<lb/>
             24 sed] et <hi rend="italic">coni. v</hi> a Donatistis <hi rend="italic">f</hi> 27 communicauerunt <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            dicat, post factam apud Carthaginem omnibus notam collationem <lb/>
            si habet aliquid quod adhuc dicat, dicat sine praeiudicio <lb/>
            partis Donati, quod tamen prodesse existimet nobis, in quorum <lb/>
            ciuitate pro uestra in Christo salute se existimat ordinatum, <lb/>
            et nos respondebimus sine praeiudicio catholicae, quoniam <lb n="5"/>
            modo nullas partes defensionis imposuit, quod tamen, sicut <lb/>
            existimamus et uolumus, prodesse uobis possit praesentibus <lb/>
            contra praesentem, ut, si seductus est, non seducat, si autem <lb/>
            nos seducebamus, ipso praesente, qui foris fortasse multa <lb/>
            iactitat, arguamur refellamur conuincamur doceamur. hoc <lb n="10"/>
            propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia potest dicere: nullas <lb/>
            mihi modo pars mea partes defensionis imposuit.\' non enim <lb/>
            post ipsam collationem non loquebatur aut post illam collationem <lb/>
            non ad istam ciuitatem uenit aut de ista prouincia <lb/>
            aliquando discessit aut credimus eum omnino post illam collationem <lb n="15"/>
            nulli homini uerbum pro parte Donati fecisse. noui <lb/>
            quae nobis dicebantur — uos alloquor qui ex ipsa uenistis —, noui <lb/>
            quid dicebatur uobis, nos cognitoris emisse sententiam. noui <lb/>
            dictum esse uobis, quod ille fuerit communionis nostrae et <lb/>
            propterea istos loqui omnia quae uellent minime permisit et <lb n="20"/>
            eos potestate potius oppressit quam probitate quod loquebantur <lb/>
            non accepit. ista omnia iactata sunt post collationem <lb/>
            siue ab ipso siue ab hominibus communionis illius. quid interest <lb/>
            a quo uos perturbemini, quos uolumus in catholica pace <lb/>
            esse tranquillos? si absens esset, dicerem de illo uobis: qui <lb n="25"/>
            autem conturbat uos, portabit iudicium, quicumque <lb/>
            est ille. haec enim quae dixi beati Pauli uerba sunt aduersus <lb/>
            absentes, a quibus simplices turbabantur. nunc autem <lb/>
            praesens est: modo nobis dignetur dicere quare uenerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>