Sed ad hunc articulum causa perducta est, ut, quoniam uenit et quantum cognouimus sponte uenit, non sit huic ecclesiae infructuosus eius aduentus. aut enim, quod magis optamus et cupimus, etiam de illius salute uobiscum in catholica pace gaudebimus, aut si, quod abominamur et detestamur, ipse in illa pertinacia perdurauerit, debetis uos eius praesentia melius nosse, quid intersit inter catholicam pacem et haereticam dissensionem. partis enim Donati episcopus est, sed Donatistis huius ciuitatis ordinatus; quos Donatistas in nomine Christi in gremium catholicum iam magna ex parte suscepimus, ita ut paene omnes communioni catholicae sociatos esse gaudeamus. sed quoniam et qui iam communicarunt non quidem uniuersi, sed quidam uidentur de ipsa, ut paulo ante dixi, catholica ueritate dubitare, quidam uero non saltem dubitant, sed adhuc corde positi in parte Donati praesentiam nobis exhibent corporalem, siue uiri siue feminae carne intus, spiritu foris, bonum esse aestimamus episcopum ipsorum interrogare, ut, si habet aliquid quod pro ipsa parte adhuc 9 Gal. 4, 19 24 sed] et coni. v a Donatistis f 27 communicauerunt fv dicat, post factam apud Carthaginem omnibus notam collationem si habet aliquid quod adhuc dicat, dicat sine praeiudicio partis Donati, quod tamen prodesse existimet nobis, in quorum ciuitate pro uestra in Christo salute se existimat ordinatum, et nos respondebimus sine praeiudicio catholicae, quoniam modo nullas partes defensionis imposuit, quod tamen, sicut existimamus et uolumus, prodesse uobis possit praesentibus contra praesentem, ut, si seductus est, non seducat, si autem nos seducebamus, ipso praesente, qui foris fortasse multa iactitat, arguamur refellamur conuincamur doceamur. hoc propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia potest dicere: nullas mihi modo pars mea partes defensionis imposuit.\' non enim post ipsam collationem non loquebatur aut post illam collationem non ad istam ciuitatem uenit aut de ista prouincia aliquando discessit aut credimus eum omnino post illam collationem nulli homini uerbum pro parte Donati fecisse. noui quae nobis dicebantur — uos alloquor qui ex ipsa uenistis —, noui quid dicebatur uobis, nos cognitoris emisse sententiam. noui dictum esse uobis, quod ille fuerit communionis nostrae et propterea istos loqui omnia quae uellent minime permisit et eos potestate potius oppressit quam probitate quod loquebantur non accepit. ista omnia iactata sunt post collationem siue ab ipso siue ab hominibus communionis illius. quid interest a quo uos perturbemini, quos uolumus in catholica pace esse tranquillos? si absens esset, dicerem de illo uobis: qui autem conturbat uos, portabit iudicium, quicumque est ille. haec enim quae dixi beati Pauli uerba sunt aduersus absentes, a quibus simplices turbabantur. nunc autem praesens est: modo nobis dignetur dicere quare uenerit.