Sed ad hunc articulum causa perducta est, ut, quoniam uenit et quantum cognouimus sponte uenit, non sit huic ecclesiae infructuosus eius aduentus. aut enim, quod magis optamus et cupimus, etiam de illius salute uobiscum in catholica pace gaudebimus, aut si, quod abominamur et detestamur, ipse in illa pertinacia perdurauerit, debetis uos eius praesentia melius nosse, quid intersit inter catholicam pacem et haereticam dissensionem. partis enim Donati episcopus est, sed Donatistis huius ciuitatis ordinatus; quos Donatistas in nomine Christi in gremium catholicum iam magna ex parte suscepimus, ita ut paene omnes communioni catholicae sociatos esse gaudeamus. sed quoniam et qui iam communicarunt non quidem uniuersi, sed quidam uidentur de ipsa, ut paulo ante dixi, catholica ueritate dubitare, quidam uero non saltem dubitant, sed adhuc corde positi in parte Donati praesentiam nobis exhibent corporalem, siue uiri siue feminae carne intus, spiritu foris, bonum esse aestimamus episcopum ipsorum interrogare, ut, si habet aliquid quod pro ipsa parte adhuc 9 Gal. 4, 19 24 sed] et coni. v a Donatistis f 27 communicauerunt fv dicat, post factam apud Carthaginem omnibus notam collationem si habet aliquid quod adhuc dicat, dicat sine praeiudicio partis Donati, quod tamen prodesse existimet nobis, in quorum ciuitate pro uestra in Christo salute se existimat ordinatum, et nos respondebimus sine praeiudicio catholicae, quoniam modo nullas partes defensionis imposuit, quod tamen, sicut existimamus et uolumus, prodesse uobis possit praesentibus contra praesentem, ut, si seductus est, non seducat, si autem nos seducebamus, ipso praesente, qui foris fortasse multa iactitat, arguamur refellamur conuincamur doceamur. hoc propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia potest dicere: nullas mihi modo pars mea partes defensionis imposuit.\' non enim post ipsam collationem non loquebatur aut post illam collationem non ad istam ciuitatem uenit aut de ista prouincia aliquando discessit aut credimus eum omnino post illam collationem nulli homini uerbum pro parte Donati fecisse. noui quae nobis dicebantur — uos alloquor qui ex ipsa uenistis —, noui quid dicebatur uobis, nos cognitoris emisse sententiam. noui dictum esse uobis, quod ille fuerit communionis nostrae et propterea istos loqui omnia quae uellent minime permisit et eos potestate potius oppressit quam probitate quod loquebantur non accepit. ista omnia iactata sunt post collationem siue ab ipso siue ab hominibus communionis illius. quid interest a quo uos perturbemini, quos uolumus in catholica pace esse tranquillos? si absens esset, dicerem de illo uobis: qui autem conturbat uos, portabit iudicium, quicumque est ille. haec enim quae dixi beati Pauli uerba sunt aduersus absentes, a quibus simplices turbabantur. nunc autem praesens est: modo nobis dignetur dicere quare uenerit. Frater Emerite, praesens es. collationi (no)biscum 25 Gal. 5, 10 6 nnllas scripsi, cf. lin. 11 nullus JTfo 7 aestimamus v (non f) 17 uos] eos jy ipsa parte fv 21 probitate J\'f ueritate v 29 aduenerit fv 30 collationi nobiscum coni. v collationibus cum i7 collationibus fv interfuisti. si uictus es, quare uenisti? si autem te uictum esse non putas, loquere unde tibi uictor esse uidearis. tunc enim uictus es, si ueritate uictus es. si autem uideris uictus potestate et uicisti ueritate, non est hic potestas qua uictus uideris; audiant ciues tui unde te uictorem praesumis esse. at si nosti aduersus te uictricem fuisse ueritatem, quid adhuc respuis unitatem? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Gesta indicant si uictus sum aut uici, si ueritate uictus sum aut potestate oppressus sum. Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Quare ergo uenisti? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Ut hoc dicerem quod requiris. Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Requiro quare ueneris. hoc non quaererem, si non uenisses. Emeritus episcopus partis Donati dixit notario qui excipiebat: Fac. Cumque reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Si ergo sub ueritate tacuisti, non sine causa uenisti, nisi quia istos decipere uoluisti. cumque diu reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Uidetis, fratres, diu tacentem; moneo ut optetis resipiscentem, obsecro ne sequamini pereuntem. uerumtamen quoniam gesta collationis nostrae commemorauit, ubi apparere posse dixit, utrum ueritate sit uictus an potestate oppressus, multa sunt quidem ubi superfluis et moratoriis proseeutionibus gesta cumularunt, nihil aliud magnis uiribus agentes, nisi ut nihil ageretur; sed domino praesidente et causam suam agente uentum est quo noluerunt. dicta causa atque definita est. sed si omnia gesta uobis legere uelimus, quamquam praesentibus uobis fratrem et coepiscopum meum Deuterium obstringo, ut, quemadmodum fit apud Carthaginem, apud Tagastem, apud Constantinam, apud Hipponem, apud omnes diligentes ecclesias, sic etiam deinceps facere non pigrescat, ut annis omnibus per ieiuniorum dies, id est quadragesima ante pascha, quando uobis maxime ieiunantibus plus uacat audire, eadem gesta collationis per 20 collationis v communionis rj 21 commemorauerit / 29 Thagastem v 30 hypponem J* annos singulos uniuersa a capite in finem recitentur ex ordine, tamen, ut dicere coeperam, quia non omnia uobis modo legere possumus, dignamini prius audire ante collationem quas litteras dederimus ad cognitorem, ubi promisimus uel quemadmodum suscipi uellemus si uicti fuissemus, uel quemadmodum eos susciperemus si uinceremus, ut uideretur non in contentione, sed in humilitate esse uictoria.