<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quotienscumque, fratres mei, causam istam Maximianistarum, <lb/>
            quam sicut potui uobis exposui, eis cum in collatione<lb n="5"/>
            ageremus obiecimus, plus inde tacuit quam modo in omnibus <lb/>
            tacet. non se occultent tergiuersatoria non defensione sed fuga. <lb/>
            dicunt enim, quod dilationem illis dederint et intra dilationem <lb/>
            illos susceperint. hoc falsum est; duodecim cum Maximiano <lb/>
            damnati sunt, ceteri autem non aderant ordinationi eius, quando<lb n="10"/>
            ei manus imposita est. illis dilationem dederunt; nam uerba <lb/>
            ipsius ista sunt: nec solum hunc, inquit, sceleris sui <lb/>
            mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium <lb/>
            criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus <lb/>
            scriptum est: (uenenum aspidum sub labiis eorum <lb n="15"/>
            quorum os maledictione et amaritudine plenum <lb/>
            est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. <lb/>
            contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam <lb/>
            pacis non cognouerunt. non est timor dei ante <lb/>
            oculos eorum\'. nollemus quidem tamquam proprii<lb n="20"/>
            corporis secare iuncturam.sed quoniam tabescentis <lb/>
            uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione <lb/>
            solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta <lb/>
            est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens <lb/>
            irreperet uirus, ut compendioso dolore natum<lb n="25"/>
            decidat uulnus. famosi ergo criminis reos esse nominat <lb/>
            duodecim, inter quos et Felicianum et Praetextatum, <lb/>
            sed nomina omnium mihi non occurrunt; et sic infert: qui <lb/>
            funesto opere perditionis uas sordidum collecta <lb/>
            faeculentia sordidarunt, sed et clericos aliquando

<note type="footnote"> 12. 28 Sententia concilii Bagaiensis 15 Ps. 13, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 fratrem tuum <hi rend="italic">om. r</hi> 9 illos suos <hi rend="italic">v</hi> enim cum <hi rend="italic">10</hi> 20 e proprii <lb/>
            <hi rend="italic">alias</hi> 21 secare iuncturam] iunctura praecidi <hi rend="italic">alias</hi> 24 salubris <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            25 inrepat <hi rend="italic">alias</hi> 26 esse] ecce <hi rend="italic">v</hi> 27 praetestatum <hi rend="italic">r</hi> 28 infert <lb/>
            sic <hi rend="italic">fv</hi> 30 sordidarunt <hi rend="italic">Ff</hi> glntinarunt <hi rend="italic">v et Aug. alias</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="195"/>
            ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, <lb/>
            illicito incestui praebuerunt lenocinium, dei praesidentis <lb/>
            arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico <lb/>
            damnatos esse cognoscite. eos autem, quos sacrilegi <lb/>
            surculi non polluere plantaria, hoc est qui a <lb n="5"/>
            Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei <lb/>
            pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire <lb/>
            permisimus. uolebant pumicare faciem suam, quia sacrilegis <lb/>
            ignoscebant et aperte schismaticis uiam redeundi concedebant. <lb/>
            quid est hoc, rogo. modo mihi dignetur exponere, quomodo <lb n="10"/>
            eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. quare illis dilationem <lb/>
            das, si nullam partem in Maximiani schismate habere <lb/>
            potuerunt? si autem socii sunt factionis, quamuis non fuerint <lb/>
            praesentes ordinationi, quomodo illos non inquinat Maximianus, <lb/>
            et totum orbem terrarum semel absens damnatus, tertio praesens <lb n="15"/>
            absolutus inquinat Caecilianus? non inquinat Afer Afros, <lb/>
            uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus <lb/>
            inquinat transmarinos, inquinat longe positos, (inquinat ignotos,) <lb/>
            inquinat nondum natos? tecum sedit a te damnatus, et <lb/>
            non te inquinauit Felicianus? ego illum non uidi, tu illum <lb n="20"/>
            nosti; ego illum innocentem credo, tu istum nocentem damnasti. <lb/>
            aut si fateris innocentis te fuisse receptorem, fateris te <lb/>
            innocentis fuisse damnatorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>